Sat.
Principiò id tute Anabasi in animum
Revoca: Christum olim ipsum in folitudine
Tentamine quo adorsus sum, simile in hos modò
Agendum stropha. Mundi illicibiles opes,
Deliciasque ingeram, vitae lubentias
Omnigenas, ceu Circaea pocula fubjiciam
Probè: mille addam veneficiis praelitos
Honours, dynastias, titulos celebres;
Voluptatis nulla aberit esca. Quicquid in
Mundo celsum est, tentigine aut ulla lenocinans,
Incutiam, veneno ut qui aspergant saccarum.
Ita vi quos nequeo, frangam mollitie. Si• uidem
⟨p. 68⟩Natura haec rerum est. Mala quos conciliant viros,
Eosdem dissolvit luxuries. Porrò ad haec
Munia nemo est Pseudamno uno expromptior,
Usque adeò mirus est simulandi artifex:
Agnum ut, quum videas, esse ex vultu judices.
Quae causa est, hunc cur ad me accitum, vosque nunc
Attendere velim quae dissero. Pseudamne tu
Principio in Babylona te auferes, ubi
Cum gazula hac pecuniaria, atrium haud
Enerviter obsidebis pontificium:
Ut cum sedes vacet, ex asse hanc facias tuam.
Quid non venale muneribus? Aurum ubi rub•t
Nihil expugnatu difficile est. Demum ubi ad
Rerum fastigia penetraris, haud levem
Pontificem te geras cautio est. Christi unicum
⟨p. 69⟩Videri te vicarium, plausibile fuat.
Sat.
Principiò id tute Anabasi in animum
Revoca: Christum olim ipsum in folitudine
Tentamine quo adorsus sum, simili in hos modò
Agendum stropha. Mundi illicibiles opes,
Deliciasque ingeram, vitae lubentias
Omnigenas, ceu Circaea pocula fubjiciam
Probè: mille addam veneficiis praelitos
Honores, dynastias, titulos celebres;