A40366:581
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pseud. Si queam assequi.
Sat. Vah, scripturae non desunt fulera, qui ingenium Habet. Scis, quid Petri ille locus suggerit. Acumen cui est, quidvis quocunque pertrahit. In coelo ut is, ita in terris ad te unum omnia Traxeris. Hunc denique refer undique addecet. Leges faxis, Martyrum scriptas sanguine: Queîs orbem, ceu naribus arbitrio agas tuo. Quoniamque suos habet ille, tibi adjunges quoque Symmistas lateri. Tum Ecclesia nee deerit Tibi factitia, sponsam itidem is ut habet suam: Sed exquisitis quae ornetur vestibus, Prorsusque regio strepitu diffluat. Dabis & hunc fornicationis cyathum, Quo reges meretricio inebriet toxico. Luxu imbues, ac deliciis omnia: Quo fiet, hos ut pessundes ad inertiam. ⟨p. 70⟩Virtutem enim voluptas viros dedocet. Sin refractarius tibi quis obaudiat Calcitro, haud mora, quin elementis vindices Omnibus.
Sat. Vah, scripturae non desunt fulera, qui ingenium Habet. Scis, quid Petri ille locus suggerit. Acumen cui est, quidvis quocunque pertrahit. In coelo ut is, ita in terris ad te unum omnia Traxeris. Hunc denique referre undique addecet. Leges faxis, Martyrum scriptas sanguine: Queîs orbem, ceu naribus arbitrio agas tuo. Quoniamque suos habet ille, tibi adjunges quoque Symmistas lateri. Tum Ecclesia nee deerit Tibi factitia, sponsam itidem is ut habet suam: Sed exquisitis quae ornetur vestibus, Prorsusque regio strepitu diffluat. Dabis & hunc fornicationis cyathum, Quo reges meretricio inebriet toxico. Luxu imbues, ac deliciis omnia: Quo fiet, hos ut pessundes ad inertiam. ⟨p. 70⟩Virtutem enim voluptas viros dedocet. Sin refractarius tibi quis obaudiat Calcitro, haud mora, quin elementis vindices Omnibus.