Pornap.
Quippe dum me effero
1E foribus ad te veniens, summam per plateam affectare viam
Visum est. Hic ubi primùm conspicua sum, concurrunt ceu ad Deum
Undique. Forum, ac vias omnes obstipà•i multitudine.
⟨p. 83⟩Mirari, sciscitarier à meis quae sim. Ecclesiam, inquiunt,
Omnipotentis Dei, Agni sponsam, veritatis columen.
Procumbere omnes ilico, adorare oppidò: quin & pedum
Porrò osculari vestigia Mox tres siunt Reges obviam:
Iis propino cyathum fornicarium huncce. Vinum ubi
Concaluit, vultus primùm labascere omnium; simul
Inter se consusurrari invicem, inde ut submoveam rogant
Famulos: semovi. Soli ubi sumus, occipiunt, formaquae
Mea, aetasque sua: amoris pariter quàm impotens telum siet.
Quorsum inquam haec? Vin' scire? Admodum. Arcanum at id esse: etsi pudeat haud,
Posse haud fateri tamen Aurem do, faciem quo magis (inquiunt)
Spectamus hanc, minus hoc ferre quimus. Quid tum? Unius ut
Concedas noctis copiam. Quod ni impetrent, nullos fore.
Suadent., orant, obfecrant, suspirant. ⟨p. 84⟩hic ego vultum, oculos,
Ac gestus hominum attendo satis, lustroque singula.
Ubi seriò agere video, coepi detrectare primulùm,
Suevimus ut meretriculae, cupidos cum cupimus magis esse, qui
Nos ambiunt. demum ignescere ubi cerno, magis memet dare
His familiarius. Postremò, quid verbis opus? Annui,
Pignus coepi, cras ut redirent jussi. Siquidem diem tibi, ut
Dixi, hunc Pseudamne datura sum.
- 1Apoc 17.