A40366:793
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Afric. Cur non?
Eccles. Quia enim dabo Consilium rectius & melius. Vis omnis Facessat: minas in patientiam, vires in Preces vertemus. Telum, oratione una ⟨p. 107⟩Nullum potentius. machina ipsum haec perrumpit Coelum. Illorum inferre est, nostrum ferre injusta: Sors quippe haec sanctorum, & victoria est.1 Christi Nisi adventu, haec extingui bellua haud quita est: Illi ergo trophaeum hoc permittemus integrum.2 Nam ad me quidem quod attinet, sic inducor Quae fero, Christi causa quum fero, lubens ferre. Majora ille: illo majores haud sumus. Illius Sunt stigmata: suam is causam pro arbitratu Vindicet. Etsi diu jam pertulerim, haud is Diu tamen aberit spero, malis qui imponet Finem. Nos interim, tempus uti diei est, Junctis instemus precibus. At unde crepuerunt Fores?
Afric. Quid, virgines lychnophorae captant ⟨p. 108⟩Praetensis huc quae facibus, affectant miror.