A47571:30
Rhetoricae adumbratio opera & studio
Rhetoricae adumbratio opera & studio / H. Knollys.
Londini : s.n, 1663
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ironiae species sunt paraleipsis & Apophasis. Paraleipseos formulae sunt, praetereo, mitto, taceo, concedam, &c.
A pophasis hu jusmodi est. Nec ea dico, quae si dicam, tamen infirmare non possis.
Metaphora
Est Tropus à simili ad simile.
Octo praecipuè sunt classes, unde duci.
1. A Sacris; ut, Homo homini Deus. 2. A Coelestibus; ut, Poetarum Sol. 3. Ab Elementis; ut, Eloquentiae flumen. 4. A Meteoris; ut, Fulmen orationis. 5. A Mineralibus; ut, aurea secula. 6. A Vegetalibus; ut, Flos nobilitatis. 7. Ab Animalibus; ut, Anglia Insularum ocellus. 8. Ab Artificialibus; ut, Appion Cymbalum mundi. Sic dicimus limare, expolire orationem.