A47571:43
Rhetoricae adumbratio opera & studio
Rhetoricae adumbratio opera & studio / H. Knollys.
Londini : s.n, 1663
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
FIGURA
Est Ornatus Orationis in Sono, & in Sensu. Duplex autem est, Dictionis & Sententiae. Figurae Dictionis sunt novem. Epizeuxis, Anadiplosis, Anaphora, Epistrophe, Symploce, Epanalepsis, Epanodos, Paronomasia, & Polyptoton.
1. Epizeuxis est, cùm similis sonus continuè in eadem sententia iteratur. Idque in part vocis a principio, aut sine; vel in voce integia: ut,
1. Epizeuxis est, cùm similis sonus continuè in eadem sententia iteratur. Idque in parte vocis a principio, aut sine; vel in voce integia: ut,
Heu Solyme, Solyme, quae te dementia cepit?
2. Anadiplosis est, quando sonus in sine sententiae praecedentis, iteratur in principio sequentis: ut, Certent & cygnis ululae, sit Tityrus Orpheus; Orpheus in sylvis, inter Delphinas Arton. Anadiplosis pluribus gradibus continuata, dicitur Climax: ut, Industria parit virtutem, virtus gloriam, gloria inimicitias, inimicitiae pericula.