A53733:177
Truth and innocence vindicated in a survey of a discourse concerning ecclesiastical polity, and…
Truth and innocence vindicated in a survey of a discourse concerning ecclesiastical polity, and the authority of the civil magistrate over the consciences of subjects in matters of religion.
London : s.n., 1669
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Caeterum ut sciatis cujus sim religionis, quamvis id scripto meo quod habetis, ostenderim, tamen hic breviter repetam. Et primum quidem doctrina de Messia, seu Rege illo promisso, ad meam religionem nihil pertinet: nam Rex ell tantum Judaeis promissus erat, sicut & bona illa Canaan. Sic etiam circumcisio sacrificia, & reliquae cerimoniae Mosis ad me non pertinent, sed tantum populo ⟨p. 200⟩Judaico promissa data & mandata sunt. Neque ista fuerunt cultus Dei apud Judaeos, sed inserviebant cultui divino, & ad cultum deducebant Judaeos. Verus autem cultus Dei quem meam religionem appello, est Decalogus: qui est aeterna Dei voluntas, qui Decalogus ideo ad me pertinet, quia etiam mihi à Deo datus est, non quidem per vocems sonantem de coelo, sicut populo Judaico, at per creationem insita est menti meae; quia autem insitus Decalogus, per corruptionem naturae humanae, & pravis consuetudinibus, aliqua ex parte obscuratus est, ideo ad illustrandum cum, adhibeo vocalem Decalogum, qui vocalis Decalogus, ideo etiam ad me, ad omnes populos pertinet, quia cum insito nobis Decalogo consentit, imo idem ille Decalogus est. Haec est mea sententia de Messia seu rege illo promisso, & haec est mea religio, quam coram vobis ingenue profiteor. Martin Seidelius Olavensis Silesius.
Caeterum ut sciatis cujus sim religionis, quamvis id scripto meo quod habetis, ostenderim, tamen hic breviter repetam. Et primum quidem doctrina de Messia, seu Rege illo promisso, ad meam religionem nihil pertinet: nam Rex elle tantum Judaeis promissus erat, sicut & bona illa Canaan. Sic etiam circumcisio sacrificia, & reliquae cerimoniae Mosis ad me non pertinent, sed tantum populo ⟨p. 200⟩Judaico promissa data & mandata sunt. Neque ista fuerunt cultus Dei apud Judaeos, sed inserviebant cultui divino, & ad cultum deducebant Judaeos. Verus autem cultus Dei quem meam religionem appello, est Decalogus: qui est aeterna Dei voluntas, qui Decalogus ideo ad me pertinet, quia etiam mihi à Deo datus est, non quidem per vocems sonantem de coelo, sicut populo Judaico, at per creationem insita est menti meae; quia autem insitus Decalogus, per corruptionem naturae humanae, & pravis consuetudinibus, aliqua ex parte obscuratus est, ideo ad illustrandum cum, adhibeo vocalem Decalogum, qui vocalis Decalogus, ideo etiam ad me, ad omnes populos pertinet, quia cum insito nobis Decalogo consentit, imo idem ille Decalogus est. Haec est mea sententia de Messia seu rege illo promisso, & haec est mea religio, quam coram vobis ingenue profiteor. Martin Seidelius Olavensis Silesius.