A54390:0
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso ...
Londini : Apud Thomam Harperum, 1644
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
NOVA ET EXPEDITA VIA COMPARANDAE LINGUAE LATINAE. AUTHORE GUILIELMO PERKINSO, OLIM CANTABRIGIENSIS. Jam recèns in usum studiosorum edita.
LONDINI, Apud THOMAM HARPERUM. 1644.
Lectori S.
Dono te, Lector, his paucis paginulis. Quaeris, quid velint? Semitam tibi explicant ad parandam eloquentiam, modò regiam ignores viam. Propono quidem eas, non quòd putem ab exquisita quadam ratione & doctrina esse profectas: sed quia juvenibus Academicis ad literas erectis animos addere & adjumenti aliquid apportare volui. Multi enim strenuè desudant in Latinis literis, & eximium inde proventum sperant: sed eventus fructum dat pertenuem spemque viduam relinquit. Quocirca ⟨image 3⟩ut huic occidenti studio paulum opis afferrem, non potui temperare mihi, quin emitterem has nugas: quas, admodùm esse fructuosas, experiens probavi Quod si fuerint è retua, gaudabo: sin minùs, hac me tamen solabor conscientiâ facti mei, quòd te juvare pro tenui mea part, sum conatus.