A54390:31
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso ...
Londini : Apud Thomam Harperum, 1644
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Exemplum 5.
Cic. in Ver. Ipse in oppidum ascendere noluit, quòd erat difficili ascensu atque arduo.
Applicatio.
Pueri in Cantabrigiense Castellum undique accedunt, quam vis est difficili ascensu atque arduo.
CAP. 4.
AGglutinatio est quâ verba, phrases, sententiae, subjectis suis vel rebus ita sunt affixa, ut simul cum iis in memoriam redeant. Verba quidem difficile est memoriae mandare per se: ubi tamen rebus notis & ob oculos positis applicata quasi agglutinantur, fit nescio quo pacto, ut simul cum rebus in animum