A54390:35
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso ...
Londini : Apud Thomam Harperum, 1644
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
CAP. 4.
AGglutinatio est quâ verba, phrases, sententiae, subjectis suis vel rebus ita sunt affixa, ut simul cum iis in memoriam redeant. Verba quidem difficile est memoriae mandare per se: ubi tamen rebus notis & ob oculos positis applicata quasi agglutinantur, fit nescio quo pacto, ut simul cum rebus in animum ⟨p. 5⟩obrepant & faciliùs intelligantur. Agglutinationis adjumenta tria sunt.
1. Relatio applicati in codicem. 2. Applicati ante somnum intenta meditatio. 3. Applicati submurmurans et iterata lectio.
CAP. 5.
HActenus de copia verborum; sequitur verborum Dispositio: cujus duae parts, Conjunctio & Oratoria Compositio.