A54390:40
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso ...
Londini : Apud Thomam Harperum, 1644
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Exemplum 1.
Tullius.— ALITER, AC dictum est, retulisse in tabulas.
Imitatio.
ALITER, AC sperabat ille, contigit.
ALITER omnia futura sunt ATQVE Astrologi praedixerunt.
Hoc exemplum emendat barbarismos (non scripsit id quod dictum est: quod ille sperabat non contigit.) Ejusmodi loquutiones in vulgus frequentissimè jactantur. Congruas quidem esse agnosco, elegantes tamen esse non concedo. Iis autem, Tullium imitando, nitorem quendam asperseris.