A54390:72
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso ...
Londini : Apud Thomam Harperum, 1644
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dissolutio.
Video nullam gentem neque tam humanam atque doctam, neque tam immanem tamque barbaram quae non censeat significari futura & à quibusdam intelligi praedicique posse.
Ista qui saepè contulerit, collocatam sententiam cum eâdem dissuta & diffluente, tandem erit compositionis artifex.
Secundo, sententias Ciceronis tibi ignotas amicus tuus & condiscipulus dissolvat: ab eodem dissolutas accipito & rectè collocare pro virili conator: ubi conatum adhibueris eundem amicum vel condiscipulum rogato, ut easdem tibi sententias è Cicerone ostendat▪ quas ubi aspexeris, penitus constabit, à te erratum sit necne sit. Ita Ciceronem tanquam vivum praeceptorem adhibere in consilium potes. Exempli gratia sit haec sententia, quam amicus in meam gratiam occultè dissolvit.