A54390:78
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso
Nova et expedita via comparandæ linguæ Latinæ authore Guilielmo Perkinso ...
Londini : Apud Thomam Harperum, 1644
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Illud etiam addo puerum jam multa & pudoris & ingenii signa dare: sed aetatem vides.
Et hoc quidem (ut ego opinabar) bellè factum; ubi autem aspexissem exemplar illud, ⟨p. 10⟩quod amicus me celabat, opinionem minuebat. Id enim sic erat.
Addo etiam illud, multa jam mihi dare signa puerum & pudoris & ingenii: sed aetatem vides.
Tertio, Ciceronis sententias exquisitè dispositas tanquam exemplaria ob oculos proponito: & easdem in similibus sententiis effingendis imitator. Quemadmodum faciunt pueri, quando primùm discunt literas pingere.