NUnquam mihi contigit in Universa mea vita videre aut audire quicquam vanius aut tumultuosius geri, quam haec quae nuper mecum habita est disputatio in Scholis Oxonii. Et profecto non arbitrabar inter nostrates potuisse reperiri alicujus Literaturae aliquos aliquo gradu insigniori donatos, qui tam perfrictae essent frontis, ut hujusmodi scenicis vanitatibus (quibus ea disputatio abundabat) indulgere aequo animo sustinuissent. Sorbonici Clamours, quos olim vidi Parisiis, ubi Papismus maxime regnat, prae nostra hac Thrasonica ostentation speciem aliquam habere modestiae merito videri possint. Nam & mirum erat, quod qui aliorum Moderatores ibi esse debuerunt, quique aliis sese formam in agendo praebuissent in verbo, & Gravitate, &c. (ut Paulus inquit) ipsi sane omnium profusissime aliis ad tumultuandum, & clamandum Classicum cecinerunt; Unde manifestum est, (Christiane Lector!) quod haudquaquam ab istis sincera aliqua veritas, sed prorsus vana mundi gloria, & Thrasonica victoria quaerebatur. Caeterum ne ad innumera convitia quibus ego inter disputandum totus conspuebar, causa nostra, quae Dei est, & Ecclesiae ipsius, mendosis etiam disputationis habitae exemplaribus mundo traducatur, atque inde damnum aliquod ipsa veritas sustinere possit: Visum est mihi meam Literis commendare responsionem, ut quisquis ejus cognoscendae est cupidus, simul & veritatis studiosus, scire ex his possit & quae mihi maxime objecta fuerint, & in summa quid d me singulis sit responsum. Quanquam tibi, Amice ⟨image 6⟩Lector, verissimum esse fateor omnia omnium mihi a tam multis, & tam tumultuose objecta, & à me vicissim tot interdum simul opponentibus tam celeriter responsa ponere esse omnino impossibile. Ad haec bona pars temporis in contumeliosis opprobriis, & plusquam theatricis exsibilationibus, applausionibus, & Triumphis ad captandam auram popularem populari sermone inaniter consumpta est. Quam rem cum ego aegerrime ferrem, ac publice deplorarem, testarerque coetum illum eruditorum virorum, ac Scholas, quae Theologorum gravitati destinatae esse dicuntur, hujusmodi ineptiis, & scenicis vanitatibus contaminari, atque pollui, & actores suae causae vanitatem per haec ipsa palam prodere, dicendo nihil profeci;
NUnquam mihi contigit in Universa mea vita videre aut audire quicquam vanius aut tumultuosius geri, quam haec quae nuper mecum habita est disputatio in Scholis Oxonii. Et profecto non arbitrabar inter nostrates potuisse reperiri alicujus Literaturae aliquos aliquo gradu insigniori donatos, qui tam perfrictae essent frontis, ut hujusmodi scenicis vanitatibus (quibus ea disputatio abundabat) indulgere aequo animo sustinuissent. Sorbonici Clamores, quos olim vidi Parisiis, ubi Papismus maxime regnat, prae nostra hac Thrasonica ostentatione speciem aliquam habere modestiae merito videri possint. Nam & mirum erat, quod qui aliorum Moderatores ibi esse debuerunt, quique aliis sese formam in agendo praebuissent in verbo, & Gravitate, &c. (ut Paulus inquit) ipsi sane omnium profusissime aliis ad tumultuandum, & clamandum Classicum cecinerunt; Unde manifestum est, (Christiane Lector!) quod haudquaquam ab istis sincera aliqua veritas, sed prorsus vana mundi gloria, & Thrasonica victoria quaerebatur. Caeterum ne ad innumera convitia quibus ego inter disputandum totus conspuebar, causa nostra, quae Dei est, & Ecclesiae ipsius, mendosis etiam disputationis habitae exemplaribus mundo traducatur, atque inde damnum aliquod ipsa veritas sustinere possit: Visum est mihi meam Literis commendare responsionem, ut quisquis ejus cognoscendae est cupidus, simul & veritatis studiosus, scire ex his possit & quae mihi maxime objecta fuerint, & in summa quid d me singulis sit responsum. Quanquam tibi, Amice ⟨image 6⟩Lector, verissimum esse fateor omnia omnium mihi a tam multis, & tam tumultuose objecta, & à me vicissim tot interdum simul opponentibus tam celeriter responsa ponere esse omnino impossibile. Ad haec bona pars temporis in contumeliosis opprobriis, & plusquam theatricis exsibilationibus, applausionibus, & Triumphis ad captandam auram popularem populari sermone inaniter consumpta est. Quam rem cum ego aegerrime ferrem, ac publice deplorarem, testarerque coetum illum eruditorum virorum, ac Scholas, quae Theologorum gravitati destinatae esse dicuntur, hujusmodi ineptiis, & scenicis vanitatibus contaminari, atque pollui, & actores suae causae vanitatem per haec ipsa palam prodere, dicendo nihil profeci;