HAEc, amice Lector, bona fide scripsimus, non quod isthaec eadem omnia vel eisdem aut ordine, aut Forma verborum, me in Scholis dixisse affirmaverim: Nequaquam hoc dixerim, erat enim hoc tunc impossibile, ita eram tunc tanquam Ursus catenatus Molossorum multitudine undique allatrantium circumdatus, & exagitatus; sed quod sciam me ista, aut ejus generis simillima habuisse, & interdum credo istis (pro ea quae tum data est mihi dicendi occasio) interdum etiam commodiora. Nam Deo sint gratiae, cujus hoc singulare beneficium fuisse agnosco, nunquam mihi aut ingenium praesentius, aut Lingua promptius alicui negotio quam illi Disputationi mihi inserviisse sunt visa. Unde, amice Lector! quicquid antehac legisti, aut audisti, quod ad illam nostram disputationem pertinet, vel posthac quicquid contigerit te legere aut audire à quocunque descriptum, & relatum, quod cum his quae jam scripsi repugnabit in sensu, & in summa non consenserit, id universum scias esse falsum, & vel ab imperito & indocto scriba qui meas responsiones non bene intellexerit, aut oscitante, qui non satis diligenter attenderit, vel ab invido, & malitioso Papista, qui Hostis est Dei & veritatis, esse profectum.—Scias insuper Amice Lector, Dominum Proloquutorem mihi in Scholis inter disputandum publice promisisse, ut viderem Responsiones meas, quomodo essent a Notariis exceptae, & ut haberem facultatem easdem supplendi, & perficiendi, aut etiam commutandi, si quid postea visum foret commodius quod propositis argumentis respondere vellem. Promisit etiam mihi Locum, & Tempus publice danda, in quibus libere omnia quae vellem in confirmationem ⟨image 3⟩mearum responsionum liceret adducere. Haec omnia cum publice promisisset, in auditu reliquorum Commissariorum, & totius Scholae Oxoniensis, scias inquam eum nihil horum in veritate praestitisse. Quid igitur fidei istius modi hominibus, & ubi tales sunt Judices, habendum est in arcanis mysteriis Dei; qui in suis promissis tam palam factis, tam justo jure debitis, & in tam seriis rebus, neque Deum, neque homines veriti, fidem fallere non erubescunt, ego prudentioribus judicandum relinquo. Et nunc quid restat, nisi ut precemur ut Deus Ecclesiae suae Anglicanae misereri velit, ut ipsa aliquando clare videat, & amplectatur avid in facie Jesu Christi voluntatem patris caelestis;
HAEc, amice Lector, bona fide scripsimus, non quod isthaec eadem omnia vel eisdem aut ordine, aut Forma verborum, me in Scholis dixisse affirmaverim: Nequaquam hoc dixerim, erat enim hoc tunc impossibile, ita eram tunc tanquam Ursus catenatus Molossorum multitudine undique allatrantium circumdatus, & exagitatus; sed quod sciam me ista, aut ejus generis simillima habuisse, & interdum credo istis (pro ea quae tum data est mihi dicendi occasio) interdum etiam commodiora. Nam Deo sint gratiae, cujus hoc singulare beneficium fuisse agnosco, nunquam mihi aut ingenium praesentius, aut Lingua promptius alicui negotio quam illi Disputationi mihi inserviisse sunt visa. Unde, amice Lector! quicquid antehac legisti, aut audisti, quod ad illam nostram disputationem pertinet, vel posthac quicquid contigerit te legere aut audire à quocunque descriptum, & relatum, quod cum his quae jam scripsi repugnabit in sensu, & in summa non consenserit, id universum scias esse falsum, & vel ab imperito & indocto scriba qui meas responsiones non bene intellexerit, aut oscitante, qui non satis diligenter attenderit, vel ab invido, & malitioso Papista, qui Hostis est Dei & veritatis, esse profectum.—Scias insuper Amice Lector, Dominum Proloquutorem mihi in Scholis inter disputandum publice promisisse, ut viderem Responsiones meas, quomodo essent a Notariis exceptae, & ut haberem facultatem easdem supplendi, & perficiendi, aut etiam commutandi, si quid postea visum foret commodius quod propositis argumentis respondere vellem. Promisit etiam mihi Locum, & Tempus publice danda, in quibus libere omnia quae vellem in confirmationem ⟨image 3⟩mearum responsionum liceret adducere. Haec omnia cum publice promisisset, in auditu reliquorum Commissariorum, & totius Scholae Oxoniensis, scias inquam eum nihil horum in veritate praestitisse. Quid igitur fidei istius modi hominibus, & ubi tales sunt Judices, habendum est in arcanis mysteriis Dei; qui in suis promissis tam palam factis, tam justo jure debitis, & in tam seriis rebus, neque Deum, neque homines veriti, fidem fallere non erubescunt, ego prudentioribus judicandum relinquo. Et nunc quid restat, nisi ut precemur ut Deus Ecclesiae suae Anglicanae misereri velit, ut ipsa aliquando clare videat, & amplectatur avide in facie Jesu Christi voluntatem patris caelestis;