A57276:31
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Realis Christi praesentiae duplex potest esse Intellectus. 1Nam si intelligas realem Christi praesentiam secundum assumptae carnis realem, & Corporalem substantiam; ea praesentia, cum sit in caelis, obstat quo minus simul possit esse in Terris. Sin intelligas realem praesentiam secundum rem aliquam quae ad Corpus pertinet, ea sane non obstat; quia sic est Corpus Christi hic nobis in caena Dominica per gratiam, ut Epiphanius loquitur.
- 1Ridley.
Christus perpetuo sedet ad dexteram patris, & tamen 1sic quoque in Terris ab ascensione visus est, ergo falleris, & probatur antecedens ex 15 Johan.
- 1Smith.
Quod Christus ab ascensione sua visus est ab hominibus 1in Terris, certum est. Visus est enim à Stephano: visus est etiam fateor à Paulo; sed utrum ipse ad Terras descenderit, an in cello consistens praebuit see Paulo conspicuum, cum Paulus in tertium caelum raperetur, scio esse controversum, & Scriptura, quod sciam, non definit, & de incertis incertum Judicium est ferendum.
Quod Christus ab ascensione sua visus est ab hominibus 1in Terris, certum est. Visus est enim à Stephano: visus est etiam fateor à Paulo; sed utrum ipse ad Terras descenderit, an in celo consistens praebuit se Paulo conspicuum, cum Paulus in tertium caelum raperetur, scio esse controversum, & Scriptura, quod sciam, non definit, & de incertis incertum Judicium est ferendum.