A57276:33
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod Christus ab ascensione sua visus est ab hominibus 1in Terris, certum est. Visus est enim à Stephano: visus est etiam fateor à Paulo; sed utrum ipse ad Terras descenderit, an in cello consistens praebuit see Paulo conspicuum, cum Paulus in tertium caelum raperetur, scio esse controversum, & Scriptura, quod sciam, non definit, & de incertis incertum Judicium est ferendum.
Quod Christus ab ascensione sua visus est ab hominibus 1in Terris, certum est. Visus est enim à Stephano: visus est etiam fateor à Paulo; sed utrum ipse ad Terras descenderit, an in celo consistens praebuit se Paulo conspicuum, cum Paulus in tertium caelum raperetur, scio esse controversum, & Scriptura, quod sciam, non definit, & de incertis incertum Judicium est ferendum.
- 1Ridley.
Linus in Historia passionis Petri & Pauli, & Aegesippus 1testantur Christum visum à Petro.
- 1Smith.
Scio ita Scriptum esse ab Eusebio in Ecclesiastica 1Historia, non tamen istas istorum relations pro canonica Scriptura habeo. Quanquam si aliquando ab ascensione hic in Terris cuipiam apparuisset, nihil nostrae officit Sententiae. Neque enim nos compedes inicimus Christo, ut quidam falso de nobis loquuntur, quin possit pro suo Beneplacito in Terris quandocunque vult apparere; sed quod simul, & eodem Temporis momento in caelo existat, & in Terris, secundum suam substantiam corporalem, dicimus esse contra naturam suae humanitatis, & sui Corporis verum modum. Perpetua autem Sessio ad dextram Patris, potest fateor intelligi Stabilitas regni Christi, & perpetua ejusdem cum patre in gloria caelesti aequalitas.