A57276:40
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Chrysostomus Hom. 17 ad Hebr. Christus multis 1locis offertur; hic plenus Christus, & illic plenus.—Uunum ⟨image 8⟩Corpus, & una est Hostia, non multae E. potest esse in multis locis simul, & eodem Tempore in caelo, & in Terra.
- 1Smith. Weston.
Concedo cum Chrysostomo, una est hostia, non multae, 1& una dicitur nostra hostia ab unitate illius unicae, quam unam omnes nostrae repraesentant; Illa autem unica, fuit ea quae semel duntaxat oblata est in ara crucis, cuius omnes nostrae sunt Sacramentalia Exemplaria.—Et quod dixisti Christum in multis Locis simul offerri, hic plenum Christum, & illic plenum, verum est quoque Christum offerri simul multis in Locis, sed in mysterio, & Sacramentaliter, & plenum esse in omnibus illis Locis, non secundum corporalem Carnis assumptae substantiam, sed secundum Benedictionem vivificativam, quae datur piis in pane & vino, ut Cyrillus loquitur.—Quod ad oblationem Christi attinet, ipsemet Chrysostomus, quid Sentiat clarissime explicat, per correctionem dicens - Idem semper facimus, magis autem recordatione sacrificii operamur.
- 1Ridley.
Bernardus in sermone de Caena D. - Gratulare sponsa! 1Gaude ineffabiliter! nam in multis idem, in multis Locis Christus a solis ortu, usque ad occasum, ab aquilone ad austrum offertur. Ergo potest esse simul in multis Locis.