A57276:45
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Concedo Christum utrumque fecisse: Hoc est, & 1Carnem dum ascenderet secum sumpsisse & hic quoque nobiscum eandem reliquisse: sed id quidem factum est longe diversis modis. Assumpsit autem Carnem suam secundum veram Corporis Carnis corporalem substantiam, reliquit in Mysterio in Caena Dominica fidelibus secundum spiritualem Communicationem, & per gratiam percipiendam. Nec percipitur tantum in Caena Dominica, sed & alias quoque ex auditu Evangelii per Fidem. Panis enim quem frangimus, corpus Christi est & generaliter nisi manducaveritis carnem filii hominis, & biberitis ejus sanguinem, non habetis vitam in vobis.
- 1Ridley.
Hic triumphationes populares agebantur, & in me conjiciebantur convitiorum plena plaustra. Chrysos. 1de dignitate sacerdotis, Lib. 4. O summam Dei beneficentiam! O Miraculum! Qui sursum sedet ad dextram Dei patris, eadem hora omnium manibus tenetur.
- 1Smith.Smyth.
Tenetur profecto à piis communicantibus, non solum 1sacramentaliter, manu corporis, sed multo salubrius, manu cordis, & haustu interior sumitur, ac per sacramentalem significationem tenetur ab omnibus.
Tenetur profecto à piis communicantibus, non solum