A57276:64
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Si de vera Christi Carne loqueris secundum substantiam 1carnis assumptae, & non per gratiam, & spiritualiter, nego majorem. Sin autem intelligas de vera carne secundum gratiam & spiritualem Communicationem, tunc concedo majorem, & nego minorem. ⟨image 10⟩Dat enim nobis vere carnem suam manducandam omnibus in eum credentibus. Est enim verus cibus animae quo pascimur perpetuo in vitam aeternam, juxta illud, - Caro mea vere est cibus.
- 1Ridley.
Post contumeliosam praefatiunculam, quam fateor 1eo molestius tuli, quod habitus est mihi semper pro veterano amico, (sed quia scenae credo inservire voluit, & postea cum ad aedes in quibus custodiebar venisset, Petit a me suorum dictorum veniam coram Yongo, opinor, & Ogelthorpo, ego illi ex animo remitto; & opto claram in Domino Evangelicae sinceritatis cognitionem, & precor ut aliquando remissis non modo illi, sed & reliquis omnibus offensis, plene reconciliati conveniamus in domo patris caelestis) Sed argumentum ita formavit- Agnovit Ecclesia verum Christi Corpus in Sacramento, Ergo ibi est verum Corpus Christi. Antecedens probatur ex Augustino contra Faustum Haereticum.
- 1D. Glyn.
Quomodo Ecclesia Christi, quae est sponsa Christi, 1