A57276:65
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of…
An account of a disputation at Oxford, anno dom. 1554 with A treatise of the Blessed Sacrament / both written by Bishop Ridley, martyr ; to which is added a letter written by Mr. John Bradford, never before printed all taken out of an orig[i]nal manuscript.
Oxford : Printed at the Theatre, 1688Oxford : Printed at the Theater, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Post contumeliosam praefatiunculam, quam fateor 1eo molestius tuli, quod habitus est mihi semper pro veterano amico, (sed quia scenae credo inservire voluit, & postea cum ad aedes in quibus custodiebar venisset, Petit a me suorum dictorum veniam coram Yongo, opinor, & Ogelthorpo, ego illi ex animo remitto; & opto claram in Domino Evangelicae sinceritatis cognitionem, & precor ut aliquando remissis non modo illi, sed & reliquis omnibus offensis, plene reconciliati conveniamus in domo patris caelestis) Sed argumentum ita formavit- Agnovit Ecclesia verum Christi Corpus in Sacramento, Ergo ibi est verum Corpus Christi. Antecedens probatur ex Augustino contra Faustum Haereticum.
- 1D. Glyn.
Quomodo Ecclesia Christi, quae est sponsa Christi, 1edocta est à spiritu sancto per regulam verbi Christi agnoscere verum corpus Christi in caena Dominica, ita & ego libenter agnosco. Agnoscit autem Ecclesia praesentiam Corporis Christi in caena Dominica piis, per gratiam, & spiritualiter, ut saepe jam dixi & per Sacramentalem significationem, non autem per corporalem praesentiam corporis carnis Christi.
- 1Ridley.
Chrysost. Quod est in Calice, Id est quod fluxit de latere 1Christi; sed verus sanguis corporaliter fluxit de latere Christi: Ergo verus naturalis sanguis corporaliter est in Sacramento Altaris.