A57277:443
A brief declaration of the Lords Supper with some other determinations and disputations concerning…
A brief declaration of the Lords Supper with some other determinations and disputations concerning the same argument by the same author / written by Dr. Nicholas Ridley, Bishop of London during his imprisonment ; to which is annexed an extract of several passages to the same purpose out of a book entitled Diallacticon, written by Dr. John Poynet.A brief declaration of the Lords Supper with some other determinations and disputations concerning the same argument by the same author / written by Dr. Nicholas Ridley, Bishop of London during his imprisonment ; to which is annexed an extract of several passages to the same purpose out of a book intituled Diallacticon, written by Dr. John Poynet.
London: printed for Richard Chiswell, 1688
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Alterum esse diximus, quod veteres Patres agnoscentes in hoc Sacramento ⟨p. 66⟩verè Dominicum corpus esse voluerunt. Est autem virtus ipsius corporis efficax & vivifica, quae per gratiam & mysticam benedictionem cum pane & vino conjungitur, & variis nominibus appellatur, cùm res eadem sit; ab Augustino corpus intelligibile, invisibile, spirituale; ab Hieronymo caro divina & spiritualis; ab Irenaeo res coelestis; ab Ambrosio esca spiritualis, & corpus divini spiritus; ab aliis aliud simile quippiam. Et hoc multo etiam magis efficit, ut hoc Sacramentum dignissimum sit very corporis & sanguinis nomenclaturâ: quum non solum extrinsecus imaginem & figuram ejus prae see ferat verùm; etiam intus abditam & latentem naturalem ejusdem corporis proprietatem, hoc est, vivificam virtutem secum trahat; ut jam non inanis figura, aut absentis omnino rei signum existimari possit, sed ipsum corpus Domini, divinum quidem & spirituale, sed praesens gratiâ, plenum virtute, potens efficacitate. Saepe autem fit, ut nomina rerum ipsarum tribuantur earum virtuti & efficacitati. Ibid.
Alterum esse diximus, quod veteres Patres agnoscentes in hoc Sacramento ⟨p. 66⟩verè Dominicum corpus esse voluerunt. Est autem virtus ipsius corporis efficax & vivifica, quae per gratiam & mysticam benedictionem cum pane & vino conjungitur, & variis nominibus appellatur, cùm res eadem sit; ab Augustino corpus intelligibile, invisibile, spirituale; ab Hieronymo caro divina & spiritualis; ab Irenaeo res coelestis; ab Ambrosio esca spiritualis, & corpus divini spiritus; ab aliis aliud simile quippiam. Et hoc multo etiam magis efficit, ut hoc Sacramentum dignissimum sit veri corporis & sanguinis nomenclaturâ: quum non solum extrinsecus imaginem & figuram ejus prae se ferat verùm; etiam intus abditam & latentem naturalem ejusdem corporis proprietatem, hoc est, vivificam virtutem secum trahat; ut jam non inanis figura, aut absentis omnino rei signum existimari possit, sed ipsum corpus Domini, divinum quidem & spirituale, sed praesens gratiâ, plenum virtute, potens efficacitate. Saepe autem fit, ut nomina rerum ipsarum tribuantur earum virtuti & efficacitati. Ibid.