Diallacticon Viri boni & literati de veritate, natura atque substantia corporis & sanguinis Christi in Eucharistia. Ad calcem Becae Opusculorum, Vol. II. Par. 2. p. 31. Genevae, 1573. f.
pp. 6832 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Diallacticon Viri boni & literati de veritate, natura atque substantia corporis & sanguinis Christi in Eucharistia. Ad calcem Becae Opusculorum, Vol. II. Par. 2. p. 31. Genevae, 1573. f.
CAusam ita partiri placuit, ut summatim ad tria capita revocetur. Primò ostendam veritatem corporis Christi in Eucharistia dari fidelibus; nec has voces Naturam at que Substantiam fugiendas esse, sed Veteres de hoc Sacramento disserentes ita locutos fuisse Deinde discrimen esse monstrabo inter corpus Domini proprium, & illud quod inest in Sacramento; veteresque Patres ita censuisse. Postremo cujusmodi sit hoc Corpus, quod accipitur in Mysterio, & cur eo nomine censeatur, indicabo, ⟨p. 62⟩secundum eorundem Patrum sententiam, p. 33, 34.
Corpus Christi dicitur propriè & impropriè; propriè, Corpus illud sumptum ex Virgine; impropriè, ut Sacramentum & Ecclesia. Quod Ecclesia propriè Corpus Christi non sit, nemini dubium est; de Sacramento restat, ut nunc idem Probemus, p. 38.
Non difficile est animadvertere ex his quae scribit hoc loco Chrysostomus, aliter esse Corpus, quod Christus ipse Corpus suum appellavit, cum diceret, Accipite, edite; hoc meum est Corpus, quod ipse quoque simul sumebat cum discipulis; aliter ipsum Corpus proprium, quod illo altero vescebatur. Hoc comedebat, illud comesum est; & utrumque Corpus, sed diversa ratione, dicitur, p. 39.