A64687:6
Twenty sermons preached at Oxford before His Majesty, and elsewhere
Twenty sermons preached at Oxford before His Majesty, and elsewhere by the most Reverend James Usher ...
London: printed for Nathanael Ranew, 1678
Dedication: PIETATE aequè ac DOCTRINA Praecellenti Viro HENRICO HENLEY, DE COLEWAY IN Comitatu Dorc…
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PIETATE aequè ac DOCTRINA Praecellenti Viro HENRICO HENLEY, DE COLEWAY IN Comitatu Dorcestrensi ARMIGERO. [Greek or Hebrew].
PIETATE aequè ac DOCTRINA Praecellenti Viro HENRICO HENLEY, DE COLEWAY IN Comitatu Dorcestrensi ARMIGERO. 〈non-Latin alphabet〉.
EXimium illud quod semper exhibuisti (vir pientissime) Religionis specimen subsequentes hasce conciones sub nominis tui vexillo haud immerito evocavit. Chara adeò Tibimet & cordi sunt Sacro-Sancta Dei eloquia, ut quod tenuitas nostra & facultatula amanuensis in hâc re praestiterit, nequaquam dubito quin pro singulari tuâ & Pietate & humanitate boni consulere digneris. Authorem quod attinet, Panygerin ille nullatenus nostram desiderat, quippe omnia quae meditemur Elogia multis ⟨image 3⟩parasangis superavit. Excelsum adeo & Sanctimoniae & doctrinae apicem attigit, ut elaborata illa & subsequens Praefatiuncula non immeritò ad coelos ipsum laudibus evexit, & encomiis sacris decoravit. Nostrum est intereâ Te, Te inquam (vir Ornatissime) candidum librorum aestimatorem appellare, qui singulari & pietate & peritiâ praeditus, de usu illorum & emolumento, aequo calculo statuere didicisti. Sagaci igitur has Tibi dicatas conciones dumb introspicias oculo, facessant precor & impuri & haeretici illi codices, qui indies in lucem gregatim prodeunt, é quorum faetidis myrothecis vitiorum non remedium, sed irritamentum, non salubre Alexipharmacon, sed exitiale toxicum quam plurimi hauserunt; Imò facessant miselli isti Authors Daemonis impuri spiritu afflati, utpote qui Reipublicae & Ecclesiae detrimento sat consuluerunt. Non decet liberorum panem canibus objici, nedum canum offas sic liberis ingeri, ut Circaeo quasi fascinati poculo in canes ipsos, in boves, in hircos, in lupos transformarentur. Intereà temporis, tametsi ego (vir colendissime) imperitiae & tenuitatis meae probè conscius sim, minimè tamen dubito, quin & Tibi & aliis eximiè piis, •ongesta hocce in codicillo apprimè arrideant: spiritualibus enim fidelium palatis, tam aptissime conceptus animi Doctor hic admodum Reverendus & verè Ecclesiasticus accommodavit, tam dilucide tradidit, utque pater nutricius ita premansum cibum in os, & in aures fidelium verba sua inseruit, ut merito primas sui Ordinis tenuit, & sublimi suâ emicuit sphaer â—veluti inter ignes Luna minores. Non equidem ignoro quae regerent prodeunti huic parum propitii libello, lubricis scilicet Amanuensium memoriis plurima excidisse, veluti ex pertuso dolio effluxa: nec sane inficias ire ausim. Nihilo tamen seciùs — Est quiddam prodire tenus, si non datur ultra.