Qui etiam juxta praedictum Domini, non omnes hoc consilium capere posse considerans, sed multos eiusdem consilij assentatores, hominibus, non Deo, pro falsa specie continentiae placer volentes, graviora vides committere, patrum scilicet uxores subagitare, masculorum ac pecudum amplexus non abhorrere:1 ne morbi huius aspersione ad usque pestilentiam convalescent, nimium status labefactetur Ecclesiae totius: Propter fornicationem, dixit, unusquisque suam uxorem habeat. Quod specialiter ad laicos pertinere, ijdem mentiuntur hypocritae: qui licet in quovis sanctissimo ordine constituti, alienis tamen uxoribus non dubitant abuti. Et quod flendo cernimus, omnes in supradictis saeviunt sceleribus. Hi nimirum non rectè Scripturam intellexerunt,2 cuius mamillam quia durius pressêre, sanguinem pro lacte biberunt. Nam illud Apostolicum: Unusquisque suam habeat uxorem, nullum excipit verè, nisi professorem continentiae, vel eum qui de continuanda in Domino virginitate prefixit.
Quod nihilominus tuam, Pater venerande, condecet strenuitatem, ut omnem qui tibi manu vel ore votum faciens continentiae, postea voluerit apotatare, aut ad votum exequendum ex debito constringas, aut ab omni ordine, canonica autoritate deponas: & hoc ut viriliter implere sufficias,3 me omnesque mei ordinis viros adiutores habebis non pigros. Verùm ut huius voti nescios omninò scias non esse cogendos, audi Apostolum dicentem ⟨p. 1155⟩ad Timoth: Oportet (inquit) Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum. Quam sententiam ne quis ad solam Ecclesiam verteret, subiunxit: Qui autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Similiter inquit: Diaconi sint unius uxoris viri, qui filijs suis been praesint, & suis domibus. Hanc autem uxorem à sacerdote benedicendam esse, sancti Syluestri Papae decretis scio te sufficienter docuisse. His & huiusmodi sanctae Scripturae sententijs, Regulae clericorum scriptor non immeritò concordans, ait: Clericus sit pudicus, aut certè unius matrimonij vinculo foederatus. Ex quibus omnibus veraciter colligit, quòd Episcopus & Diaconus reprehensibiles notantur, si in mulieribus multis dividuntur. Si verò unam sub obtentu religionis abijciunt, utrunque, scilicet Episcopum & Diaconum, sine graduum differentia, hic Canonica damnat sententia:
Qui etiam iuxta praedictum Domini, non omnes hoc consilium capere posse considerans, sed multos eiusdem consilij assentatores, hominibus, non Deo, pro falsa specie continentiae placere volentes, grauiora vides committere, patrum scilicet vxores subagitare, masculorum ac pecudum amplexus non abhorrere:1 ne morbi huius aspersione ad usque pestilentiam conualescente, nimium status labefactetur Ecclesiae totius: Propter fornicationem, dixit, vnusquisque suam vxorem habeat. Quod specialiter ad laicos pertinere, ijdem mentiuntur hypocritae: qui licet in quouis sanctissimo ordine constituti, alienis tamen vxoribus non dubitant abuti. Et quod flendo cernimus, omnes in supradictis saeuiunt sceleribus. Hi nimirum non rectè Scripturam intellexerunt,2 cuius mamillam quia durius pressêre, sanguinem pro lacte biberunt. Nam illud Apostolicum: Vnusquisque suam habeat vxorem, nullum excipit verè, nisi professorem continentiae, vel eum qui de continuanda in Domino virginitate prefixit.
Quod nihilominus tuam, Pater venerande, condecet strenuitatem, vt omnem qui tibi manu vel ore votum faciens continentiae, postea voluerit apotatare, aut ad votum exequendum ex debito constringas, aut ab omni ordine, canonica autoritate deponas: & hoc vt viriliter implere sufficias,3 me omnesque mei ordinis viros adiutores habebis non pigros. Verùm vt huius voti nescios omninò scias non esse cogendos, audi Apostolum dicentem ⟨p. 1155⟩ad Timoth: Oportet (inquit) Episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris virum. Quam sententiam ne quis ad solam Ecclesiam verteret, subiunxit: Qui autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Similiter inquit: Diaconi sint vnius vxoris viri, qui filijs suis bene praesint, & suis domibus. Hanc autem vxorem à sacerdote benedicendam esse, sancti Syluestri Papae decretis scio te sufficienter docuisse. His & huiusmodi sanctae Scripturae sententijs, Regulae clericorum scriptor non immeritò concordans, ait: Clericus sit pudicus, aut certè vnius matrimonij vinculo foederatus. Ex quibus omnibus veraciter colligit, quòd Episcopus & Diaconus reprehensibiles notantur, si in mulieribus multis diuiduntur. Si verò vnam sub obtentu religionis abijciunt, vtrunque, scilicet Episcopum & Diaconum, sine graduum differentia, hic Canonica damnat sententia:
- 1[…]〈…〉
- 2[…]〈…〉
- 3[…]〈…〉