Episcopus aut Presbyter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abijciat, si verò reiecerit, excommunicetur:1 & si perseveraverit, deijciatur. Sanctus quoque Augustinus, sanctae discretionis non inscius: Nullum, inquit, tam grave facinus est, quin admittendum sit, ut devitetur peius.
Legimus praeterea in secundo Tripartitae Ecclesiasticae libro historiae, quòd cum Synodus Nicaena haec eadem vellet sancire decreta,2 ut videlicet Episcopi, Praesbyteri, Diaconi, post consecrationem à proprijs uxoribus vel omninò abstinerent, vel gradum deponerent: surgens in medio Paphnutius, (ex illis Martyribus quos Maximus Imperator, oculis eorum dextris evulsis, & sinistris suris incisis, damnavit) contradixit, honorabiles confessus nuptias, ac castitatem esse dicens connubium cum propria uxore: persuasitque Concilio ne talem ponerent legem: gravem asserens esse causam, quae aut ipsis, aut eorum coniugibus occasio fornicationis existeret. Et haec quidem Paphnutius, licet nuptiarum expers, exposuit: Synodusque eius sententiam laudavit, & nihil ex hac parte sancivit, sed hoc in uniuscuisque voluntate, non in necessitate dimisit.
Sunt verò aliqui, qui sanctum Gregorium suae sectae sumunt adiutorem: quorum quidem temeritatem rideo, ignorantiam doleo. Ignorant enim, quòd periculosum huius haeresis decretum à S. Gregorio factum, condigno poenitentiae fructu postmodum ab eodem sit purgatum. Quippè cùm die quadam in vivarium suum propter pisces misisset, & allata inde plus quam sex milia infantum capita videret, intima mox ductus poenitentia ingemuit,3 & factum à se de abstinentia decretū, tantae caedis causam confessus, condigno illud, ut dixi, poenitentiae fructu purgavit: suoque decreto prorsus damnato, Apostolicum illud laudavit confilium: Melius est nubere quàm uri: addens ex sua parte: Melius est nubere, quàm mortis occasionem praebere. Hunc forsitan rei eventum si illi mecum legissent,4 non tam temerè, credo, judicarent, Dominicum saltem timentes praeceptum: Nolite judicare, ut non judicemini. Inde Paulus dicit: Tu quis es, qui judicas alienum seruum? suo Domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus statuere illum.5 Cesset ergo sanctitas tua cogere, quos tantùm deberet admonere: ne privato (quod absit) praecepto, tam veteri quàm novo contrarius inueniaris testamento. Nam, ut ait sanctus Augustinus ad Donatum:
Episcopus aut Presbyter vxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abijciat, si verò reiecerit, excommunicetur:1 & si perseuerauerit, deijciatur. Sanctus quoque Augustinus, sanctae discretionis non inscius: Nullum, inquit, tam graue facinus est, quin admittendum sit, vt deuitetur peius.
Legimus praeterea in secundo Tripartitae Ecclesiasticae libro historiae, quòd cum Synodus Nicaena haec eadem vellet sancire decreta,2 vt videlicet Episcopi, Praesbyteri, Diaconi, post consecrationem à proprijs vxoribus vel omninò abstinerent, vel gradum deponerent: surgens in medio Paphnutius, (ex illis Martyribus quos Maximus Imperator, oculis eorum dextris euulsis, & sinistris suris incisis, damnauit) contradixit, honorabiles confessus nuptias, ac castitatem esse dicens connubium cum propria vxore: persuasitque Concilio ne talem ponerent legem: grauem asserens esse causam, quae aut ipsis, aut eorum coniugibus occasio fornicationis existeret. Et haec quidem Paphnutius, licet nuptiarum expers, exposuit: Synodusque eius sententiam laudauit, & nihil ex hac parte sanciuit, sed hoc in vniuscuisque voluntate, non in necessitate dimisit.
Sunt verò aliqui, qui sanctum Gregorium suae sectae sumunt adiutorem: quorum quidem temeritatem rideo, ignorantiam doleo. Ignorant enim, quòd periculosum huius haeresis decretum à S. Gregorio factum, condigno poenitentiae fructu postmodum ab eodem sit purgatum. Quippè cùm die quadam in viuarium suum propter pisces misisset, & allata inde plus quam sex milia infantum capita videret, intima mox ductus poenitentia ingemuit,3 & factum à se de abstinētia decretū, tātae caedis causam cōfessus, cōdigno illud, vt dixi, poenitentiae fructu purgauit: suoque decreto prorsus damnato, Apostolicum illud laudauit confilium: Melius est nubere quàm vri: addens ex sua parte: Melius est nubere, quàm mortis occasionem praebere. Hunc forsitan rei euentum si illi mecum legissent,4 non tam temerè, credo, iudicarent, Dominicum saltem timentes praeceptum: Nolite iudicare, vt non iudicemini. Inde Paulus dicit: Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? suo Domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus statuere illum.5 Cesset ergo sanctitas tua cogere, quos tantùm deberet admonere: ne priuato (quod absit) praecepto, tam veteri quàm nouo contrarius inueniaris testamento. Nam, vt ait sanctus Augustinus ad Donatum:
- 1Apost.
- 2[…] rule […] Austen […] is for […] Papists, […] marriage of Priests, […] that adultery, Sodomitrye, & other like inconueni•••• should follow, as they do.〈…〉 rule 〈…〉 Austen 〈…〉 is for 〈…〉 Papists, 〈…〉 mariage of Priestes, 〈…〉 that adultery, Sodomitrye, & other lyke inconueni•••• should follow, as they do.
- 3[…] found •regories […].〈…〉 foūd •regories 〈…〉.
- 4• Cor. 7.
- 5Math. 7. Rom. 14.