Quorumlibet disputationes, quam uis catholicorū & laudatorum virorum, velut Scripturas Canonicas habere debemus: ut non liceat nobis salua honorificentia, quae illis debetur, aliquid in eorū scriptis improbare atque respuere, si fortè inuenerimus quòd aliter senserint quàm veritas habeat, divino adiutorio vel ab alijs intellecta, vel à nobis. Quid autem veritati magis contrariū, quàm hoc, quòd cum ipsa veritas de continentia loquens, non unius hominis,1 sed omnium planè (non excepto numero professorum continentiae) dicat: Qui potest capere, capiat: isti (nescitur unde instigati) dicant: Qui non potest capere, feriatur anathemate?
Quid verò per homines fieri potest stolidius? quid divinae maledictioni obligatius, quàm cum aliqui, vel Episcopi videlicet, vel Archidiaconi, ita praecepites sint in libidinem, ut neque adulteria, neque incestus, neque masculorum (proh pudor) turpissimos amplexus sciant abhorrere: casta clericorum coniugia sibi dicant foetere, & ab eis non verae justiciae compassione, sed falsae justiciae dedignatione, non ut conseruos rogent continere, sed ut seruos jubeant ac cogant abstinere? Ad cuius imperij, ne dicam consilij, tam fatuam, tamque turpē addunt suggestionem, ut dicant: Honestius est pluribus occultè implicari, quàm apertè in hominū vultu & conscientia cum una legari. Quod profectò nō dicerent, si ex illo & in illo essent, qui dicit: Vae vobis Pharisaeis, qui omnia facitis propter homines. Et per Psalmistā: Qui hominibus placent, confusi sunt,2 quoniam Dominus sprevit eos. Hi sunt, qui prius deberent nobis persuadere, ut in cō spectu eius, cui omnia nuda & aperta sunt, erubescamus peccatores esse, quàm in conspectu hominū mundi esse. Licet ergo merito suae pravitatis, nullius consiliū mereantur pietatis, nos tamē memores humanitatis divinae, eis consilium authoritatis nunquam à pietate vacantis, per viscera ministramus charitatis. Dicimus nempe:3 Eiice primùm hypocrita trabem de oculo tuo, & tunc perspicies ut eiicias festucā de oculo fratris tui.
Illud quoque rogamus eos attendere, quod Dominus dicit de muliere: Qui sine peccato est vestrûm, primus in eam lapidem mittat, quasi di•eret: Si lex jubet, si Moses jubet,4 jubeo & ego, sed competentes legis ministros exigo. Attendentes, quid adducitis, attendite quaeso & quid estis: quia, si te ipsum, ut ait Scriptura, perspexeris, nulli unquam detraxeris.
Quorumlibet disputationes, quam uis catholicorū & laudatorum virorum, velut Scripturas Canonicas habere debemus: vt non liceat nobis salua honorificentia, quae illis debetur, aliquid in eorū scriptis improbare atque respuere, si fortè inuenerimus quòd aliter senserint quàm veritas habeat, diuino adiutorio vel ab alijs intellecta, vel à nobis. Quid autem veritati magis contrariū, quàm hoc, quòd cum ipsa veritas de continentia loquens, nō vnius hominis,1 sed omnium planè (non excepto numero professorum continentiae) dicat: Qui potest capere, capiat: isti (nescitur vnde instigati) dicant: Qui non potest capere, feriatur anathemate?
Quid verò per homines fieri potest stolidius? quid diuinae maledictioni obligatius, quàm cum aliqui, vel Episcopi videlicet, vel Archidiaconi, ita praecepites sint in libidinem, vt neque adulteria, neque incestus, neque masculorum (proh pudor) turpissimos amplexus sciant abhorrere: casta clericorum cōiugia sibi dicant foetere, & ab eis non verae iusticiae compassione, sed falsae iusticiae dedignatione, non vt conseruos rogent cōtinere, sed vt seruos iubeant ac cogant abstinere? Ad cuius imperij, ne dicam consilij, tam fatuam, tamque turpē addunt suggestionem, vt dicāt: Honestius est pluribus occultè implicari, quàm apertè in hominū vultu & conscientia cum vna legari. Quod profectò nō dicerent, si ex illo & in illo essent, qui dicit: Vae vobis Pharisaeis, qui omnia facitis propter homines. Et per Psalmistā: Qui hominibus placent, confusi sunt,2 quoniam Dominus spreuit eos. Hi sunt, qui prius deberent nobis persuadere, vt in cō spectu eius, cui omnia nuda & aperta sunt, erubescamus peccatores esse, quàm in conspectu hominū mundi esse. Licet ergo merito suae prauitatis, nullius consiliū mereantur pietatis, nos tamē memores humanitatis diuinae, eis consilium authoritatis nunquam à pietate vacantis, per viscera ministramus charitatis. Dicimus nempe:3 Eiice primùm hypocrita trabem de oculo tuo, & tunc perspicies vt eiicias festucā de oculo fratris tui.
Illud quoque rogamus eos attendere, quod Dominus dicit de muliere: Qui sine peccato est vestrûm, primus in eam lapidem mittat, quasi di•eret: Si lex iubet, si Moses iubet,4 iubeo & ego, sed competentes legis ministros exigo. Attendentes, quid adducitis, attendite quaeso & quid estis: quia, si te ipsum, vt ait Scriptura, perspexeris, nulli vnquam detraxeris.
- 1Math· 19.
- 2Turpis Papistarum vox. Psal. 53.
- 3Math. 7.
- 4John. 8.Iohn. 8.