A70927:19
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nec tamen eò tendit haec Apostoli Apologia, quasi Concionatoribus quassibet loquendi sordes, & quicquid in buccam venerit effutiendi libidinem, nullo sensu, methodo, gravitate, judicio, dictaret. Quis enim Paulo nostro aut conscientiis hominum altiùs intonat? aut argumentorum ponder firmiorem assensum cogit? quis suavi magis, sed coelesti, vi affectus in transversum rapit? & omnia Satanae, Carnísque [Greek or Hebrew] prosternit? adeo, ut inter vota sua habuerit Augustinus Christum vidisse in carne, Paulum audivisse è suggestu, quem, nisi malè memini, Tubam appellat Christi, & Dei nubem, ut quot verba tot tonitrua auribus suis insonare viderentur: Sed inanes verborum flosculos & calamistros reprehendit, quibus [Greek or Hebrew] suae potiùs ambitioni quàm Christi Evangelio inservirent, ⟨p. 4⟩nec tam mentes hominum luce perfunderent, aut conscientias calore pietatis excitarent, quàm prurientes auriculas inani & mox emoriturà voluptate afficerent.
Nec tamen eò tendit haec Apostoli Apologia, quasi Concionatoribus quassibet loquendi sordes, & quicquid in buccam venerit effutiendi libidinem, nullo sensu, methodo, gravitate, judicio, dictaret. Quis enim Paulo nostro aut conscientiis hominum altiùs intonat? aut argumentorum pondere firmiorem assensum cogit? quis suavi magis, sed coelesti, vi affectus in transversum rapit? & omnia Satanae, Carnísque 〈non-Latin alphabet〉 prosternit? adeo, ut inter vota sua habuerit Augustinus Christum vidisse in carne, Paulum audivisse è suggestu, quem, nisi malè memini, Tubam appellat Christi, & Dei nubem, ut quot verba tot tonitrua auribus suis insonare viderentur: Sed inanes verborum flosculos & calamistros reprehendit, quibus 〈non-Latin alphabet〉 suae potiùs ambitioni quàm Christi Evangelio inservirent, ⟨p. 4⟩nec tam mentes hominum luce perfunderent, aut conscientias calore pietatis excitarent, quàm prurientes auriculas inani & mox emoriturà voluptate afficerent.