A70927:6
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Dedication: Honoratissimo Clarissimoque viro D. CHRISTOPHERO YELVERTONO, BARONETTO, ET Equiti Aurat…
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Honoratissimo Clarissimoque viro D. CHRISTOPHERO YELVERTONO, BARONETTO, ET Equiti Aurato, Fautori suo semper colendo.
Honoratissime Vir,
CVm me ad Secundas regi minis Accademici curas nobilissimi Cancellarii nostri literae vocarent, id mihi praecipuè in votis fuit, sepulta penè inter belli Civilis motus, & collapsa Sacrae Theologiae exercitia pro virili part meâ in integruni restituere. Consilium hoc quò certius effectum darem, visum est meo quali quali exemplo, & Laboris ⟨image 3⟩consortio fratribus ac symmistis praeire, ut, quod humani ingenii est, propere fequerentur quae forsan piguit inchoare. Gùm autem per singula penè momenta ingens premeret negotiorum moles, atque huic consilio obicem poneret, ruri me in secessum recipio, ut per aliquot dies inter Libros delitescens, me voti hujus reum liberarem. Divina favente gratiâ rem exegi. Jamque id à me efflagitant amici ut opellam publica luce donarem. Suadentibus duplici de Causa obsequentem me praebeo. Primò quia non prorsus inutilem futuram sperarem exercitatiurculam istam Juventuti Academicae, Sacrae praesertim Theologiae Candidatis, ut tali monitore inter bonarum literarum Studia, verae insuper pietati operam impendere addiscerent, quando nec propri• saluti, nec usibus Ecclesiae, nec Divinis oraculis debitè inservire possent, quamvis éxquifitissimis ingenii omnisque literaturae dotibus instructi, nisi fimul Spiritu Christi coelestíque Sapientiâ Evangelicis Mysteriis amplexandis percipiendisque redderentur idonei Deinde ut hac, quamvis tenui & perexiguâ grati animi tesserâ publicè testatum darem quàm me tibi ⟨image 3⟩multis nominibus obaeratum teneas. Praesertim quòd inter flagrantes Belli Civilis motus, protinus imminutâ re mea familiari, collapsa valetudine, & vix aliqua vitae spe residua, in mediis aerumnis sponte tua, nullis precibus aut solicitation impulsus, consilio, ope, munificentia tua languentem erigere, ac fovere dignatus es. Neque enim mihi unquam è memoria excidere debet, aut tua, aut integerrimi viri D. Zouchi Tati de rebus meis fractis & imminutis cura antiquissima. Quid meis dixi? Cum universa penè in finibm vestris sacris Militiae & Evangelici Ministerii Cohors optimos vos & Pietatis & Doctrinae Patronos sentiant predicéntque.