Sive enim consideremus primò rerum omnium origines, necesse est (cum sibimetipsis causam essendi praebere non potuerint) ut tandem ad causam aliquam primam, absolutam, omnipotentem assurgat ⟨p. 14⟩intellectus, quae rebus singulis materiam, formam, finem essendi & operandi dederit. Psal. C.3. Sive 2. Rerum inter se ordinem & consensum, quae indivulso nexu sibi mutuo cohaerent, optimeque sibi invicem subserviunt, & attemperantur, de quo Spiritus sanctus passim, Psal. CIV.147, 148. Sive 3. Impressa rebus irrationalibus Rationis vestigia, ut formicis, apibus, avibus alvearia & nidulos suos miro artificio conficientibus, taliaque agentibus, quae, cum rebus ipsis nulla dijudicandi vis insit, supremi moderatoris Sapientiam, cujus ductu & imperio rerum omnium [Greek or Hebrew] diriguntur, manifest ostendunt: docente Spiritu sancto, Job. XXXIX. Prov. XXX.24, 28. Sive 4. Rerum naturalium foedera, & quafi ex compacto constitutas inter se operandi leges, dum, ut in commune consulant, suo quaelibet quasi Jure nativo cedunt. Cum enim in rerum creatarum compage Aquis post A•rem proximae debeantur vices, patiuntur tamen sibi fraena injici, & terminos praefigi, ne Terra, hominibus destinata sedes, submersa jaceret, & domino suo recipiendo redderetur inidonea: de quo loqui videtur Apostolus, quando dicit, Terram Dei verbo ex aquâ & in aquâ consistere, 2 Pet. III.5. Sive 5. Mirabilem corporis humani structuram & compagem, nullo parentum artificio, conatu, aut industria formatam, & tamen singulari ratione Animae motibus & imperio attemperatam, & quasi acu & arte Phrygionicâ contextam, uti loquitur Psalmista, Psal. CXXXIX.14-16. Sive 6. ipsius Animae recessus & motus, impressa ibi Religionis femina, inditum Numinis timorem, conscientiae etiam ab occultis sceleribus verbera & cruciatus: ⟨p. 15⟩de quibus Apostolus, Rom. II.14. Sive, denique, mirabiles providentiae eventus recolamus, quando ex malis saepe bona, ex contrariis contraria prodeunt, quibus scelerum artifices in sua ipsorum capita consilia nectunt, ut passim videre est, Gen. L. 20. Isai. X.6, 7. Act. IV.28. Job. V.12, 13. Ex istis singulis, ne alia infinita congeram, manifestum est insita esse & impressa rebus omnibus Dei vestigia, quae mentibus humanis non possunt sese non naturali luce objicere.
Sive enim consideremus primò rerum omnium origines, necesse est (cum sibimetipsis causam essendi praebere non potuerint) ut tandem ad causam aliquam primam, absolutam, omnipotentem assurgat ⟨p. 14⟩intellectus, quae rebus singulis materiam, formam, finem essendi & operandi dederit. Psal. C.3. Sive 2. Rerum inter se ordinem & consensum, quae indivulso nexu sibi mutuo cohaerent, optimeque sibi invicem subserviunt, & attemperantur, de quo Spiritus sanctus passim, Psal. CIV.147, 148. Sive 3. Impressa rebus irrationalibus Rationis vestigia, ut formicis, apibus, avibus alvearia & nidulos suos miro artificio conficientibus, taliaque agentibus, quae, cum rebus ipsis nulla dijudicandi vis insit, supremi moderatoris Sapientiam, cujus ductu & imperio rerum omnium 〈non-Latin alphabet〉 diriguntur, manifeste ostendunt: docente Spiritu sancto, Iob. XXXIX. Prov. XXX.24, 28. Sive 4. Rerum naturalium foedera, & quafi ex compacto constitutas inter se operandi leges, dum, ut in commune consulant, suo quaelibet quasi Iure nativo cedunt. Cum enim in rerum creatarum compage Aquis post A•rem proximae debeantur vices, patiuntur tamen sibi fraena injici, & terminos praefigi, ne Terra, hominibus destinata sedes, submersa jaceret, & domino suo recipiendo redderetur inidonea: de quo loqui videtur Apostolus, quando dicit, Terram Dei verbo ex aquâ & in aquâ consistere, 2 Pet. III.5. Sive 5. Mirabilem corporis humani structuram & compagem, nullo parentum artificio, conatu, aut industria formatam, & tamen singulari ratione Animae motibus & imperio attemperatam, & quasi acu & arte Phrygionicâ contextam, uti loquitur Psalmista, Psal. CXXXIX.14-16. Sive 6. ipsius Animae recessus & motus, impressa ibi Religionis femina, inditum Numinis timorem, conscientiae etiam ab occultis sceleribus verbera & cruciatus: ⟨p. 15⟩de quibus Apostolus, Rom. II.14. Sive, denique, mirabiles providentiae eventus recolamus, quando ex malis saepe bona, ex contrariis contraria prodeunt, quibus scelerum artifices in sua ipsorum capita consilia nectunt, ut passim videre est,