A70927:52
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dicimus Tertiò, Ista Rerum moralium residua in animis hominum Principia, quamvis Gratiae Generalis auxilio aliquid conferant ad humanae Societatis ordinem conservandum, vitámque Ethicè quoad famam bonúmque Civile transigendam: esse tamen manca protinùs et inutilia aut ad spiritualis obsequii fructus,1 aut ad, coelestis vitae mercedem. Est haec conclusio adversùs eos qui ad salutem sufficere volunt etiam Ethnicis eam Dei cognitionem, quae naturaliter haberi potest, nec aut supernaturalem fidem, aut notitiam Christi media esse necessaria ad vitam aeternam consequendam. Huic sententiae (nisi malè memini) favour videtur Erasmus in Prooemio ad Quaestiones Tusculanas Ciceronis, eámque incrustavit Claudius Seysellinus in Tractatu de Divinâ Providentiâ cujus sententam explicat & refellit Franciscus Collius in Opere suo de Animabus Paganorum.2 Qui, quamvis Paganos probaverit nihil habere roboris ad salutem consequendam, nec se praeparare, posse ad gratiam Justificationis, aut ⟨p. 17⟩ad vitam aeternam: quum tamen suavitati providentiae divinae, & liberalitati convenientissimum judicet, ut iis qui pro virili praecepta naturalia custodiunt; ulteriora fidei & gratiae media ad salutem consequendam conferantur, tandem per integrum Librum secundum nescio quas rationes excogitat, quibus Deus saluti Paganorum consulere voluit, per apparitiones Christi in specie Pueri, Senis, Leprosi, per ministeria & species Angelorum, B. Virginis, mortuorum è Gehennâ resurgentium; quae, cum in sacris literis sun damentum nullum habeant, sed planè iis contradicant, tutius est & moderatione Christianâ dignius, vias & judicia Dei imperscrutabilia adorare, quàm futilibus figmentis ad misericordiam ampliandam viam praemunire.
Dicimus Tertiò, Ista Rerum moralium residua in animis hominum Principia, quamvis Gratiae Generalis auxilio aliquid conferant ad humanae Societatis ordinem conservandum, vitámque Ethicè quoad famam bonúmque Civile transigendam: esse tamen manca protinùs et inutilia aut ad spiritualis obsequii fructus,1 aut ad, coelestis vitae mercedem. Est haec conclusio adversùs eos qui ad salutem sufficere volunt etiam Ethnicis eam Dei cognitionem, quae naturaliter haberi potest, nec aut supernaturalem fidem, aut notitiam Christi media esse necessaria ad vitam aeternam consequendam. Huic sententiae (nisi malè memini) favere videtur Erasmus in Prooemio ad Quaestiones Tusculanas Ciceronis, eámque incrustavit Claudius Seysellinus in Tractatu de Divinâ Providentiâ cujus sententam explicat & refellit Franciscus Collius in Opere suo de Animabus Paganorum.