Et quantum ad priorem partem istius conclusionis summus est inter omnes consensus, nempe requiri patefactionem Divinam ex parte Objecti, cum per se Naturae ordinem excedat, nec sit aliqua Evangelii Ratio seminalis intra ambitum Intellectualis virtutis. Nemo, inquit Christus, novit Filium nisi Pater, nec Patrem quisquam novit nisi Filius, & cuicunque voluerit Filius, retegere, Matth. XI.27. Caro & sanguis ista non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis, Matth. XVI.17. Nec Humanum solùm, sed etiam Angelicum intellectum superat grande hoc salutis Arcanum, nec nisi per Ecclesiam, sive per dispensationem Evangelii Ecclesiae factam, potestatibus hisce, quae in coelo sunt notum fit, uti docet Apostolus, Eph. III.10. Semper itaque sub Absonditi Mysterii titulo proponitur, ut inde manifestum sit omnem Intellectualis Judicii aciem excedere,1 nisi coelitùs fuerit patefactum. [Greek or Hebrew], Rom. XVI.25. [Greek or Hebrew], 1 Cor. II.7. [Greek or Hebrew] Eph. III.9. Col. 1.26. [Greek or Hebrew], 1 Tim. III. 16. Mysterium autem est [Greek or Hebrew] ⟨p. 21⟩[Greek or Hebrew] uti loquitur Chrysost. Mysterium itaque cum sit doctrina Evangelii, proinde occulta, arcana, & naturali lnce inaccessa. Et huc alludere manifestum est magnum illud Arcae Foederis & Sancti Sanctorum secretum, quod soli Pontifici, ídque semel tantùm quotannis patebat. Neque unquam illis impunè fuit, qui magnum illud Gentis Arcanum, curioso oculo ausi sint penetrare, aut Sacrilegiàmanu diripere. Quod sicut de Bethsemitis narrant sacrae Literae, 1 Sam. VI.19. ita & de aliis, ut de pompeio,2 & Crasso observare licet; qui postquam Templum Heirosolymitanum violassent, infelici protinus exitu perierunt. Quin & Angeli in Arcam Foederis obtutu mirabundo oculos figebant, & grande illud misericordiae Arcanum adorabant, Exod. XXXVII. 7, 8, 9. quò alludere videtur Apostolus Petrus, 1 Pet. I.12. [Greek or Hebrew], inquit, [Greek or Hebrew], ut solent qui laetum aliquod aut grande spectaculum, protenso per fenestram collo, intuentur. Christo autem crucifixo, perruptum erat velum, ut jam retectâ facie altum illud salutis mysterium & gloriam Domini quasi in speculo intueamur.
Et quantum ad priorem partem istius conclusionis summus est inter omnes consensus, nempe requiri patefactionem Divinam ex parte Objecti, cum per se Naturae ordinem excedat, nec sit aliqua Evangelii Ratio seminalis intra ambitum Intellectualis virtutis. Nemo, inquit Christus, novit Filium nisi Pater, nec Patrem quisquam novit nisi Filius, & cuicunque voluerit Filius, retegere, Matth. XI.27. Caro & sanguis ista non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis, Matth. XVI.17. Nec Humanum solùm, sed etiam Angelicum intellectum superat grande hoc salutis Arcanum, nec nisi per Ecclesiam, sive per dispensationem Evangelii Ecclesiae factam, potestatibus hisce, quae in coelo sunt notum fit, uti docet Apostolus, Eph. III.10. Semper itaque sub Absonditi Mysterii titulo proponitur, ut inde manifestum sit omnem Intellectualis Iudicii aciem excedere,1 nisi coelitùs fuerit patefactum. 〈non-Latin alphabet〉, Rom. XVI.25. 〈non-Latin alphabet〉, 1 Cor. II.7. 〈non-Latin alphabet〉 Eph. III.9. Col. 1.26. 〈non-Latin alphabet〉, 1 Tim. III. 16. Mysterium autem est 〈non-Latin alphabet〉 ⟨p. 21⟩〈non-Latin alphabet〉 uti loquitur Chrysost. Mysterium itaque cum sit doctrina Evangelii, proinde occulta, arcana, & naturali lnce inaccessa. Et huc alludere manifestum est magnum illud Arcae Foederis & Sancti Sanctorum secretum, quod soli Pontifici, ídque semel tantùm quotannis patebat. Neque unquam illis impunè fuit, qui magnum illud Gentis Arcanum, curioso oculo ausi sint penetrare, aut Sacrilegiàmanu diripere. Quod sicut de Bethsemitis narrant sacrae Literae,
- 1Vide Greg. Nyssen. in Cantica, Hom. 1. & Chrysost. Hom. 7. in 1 Cor.
- 2Vide Florum, lib. 3. cap. 5. Tacit. Hist. l. 5. Joseph. de bello Judaico. l. 1. c. 5. et Antiq l. 14 c. 14. Aug. de civ. Dei, l. 18 c. 45.Vide Florum, lib. 3. cap. 5. Tacit. Hist. l. 5. Ioseph. de bello Iudaico. l. 1. c. 5. et Antiq l. 14 c. 14. Aug. de civ. Dei, l. 18 c. 45.