A70927:60
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quantum autem ad alteram Assertionis partem, quae ex parte subjecti Illuminationem & gratiam Spiritûs requirit, quâ naturalis caecitatis & pravitatis velamen auferatur, adversarios habemus, tum antiquos, Peiagium ejúsque reliquias, ut videre est apud (a)Augustinum, Prosperum, Concilium, Ara•sicanā, Joannem Gerandum Vossium, & Joannem Latiam: tum ⟨p. 22⟩etiam novos, Socinianae, videlicet, fàrinae doctores; qui solo Rectae Rationis usu & vi liberi arbitrii, absque speciali Gratiâ facultatem sanante, omnia Evangelii mysteria intelligi, cognosci, credi posse affirmant. Sine Revelation, inquit(b) Valentinus Smalcius, Homo nec perfectè voluntatem Dei scire potest, nec auxilium ad eam praestandam habere, quod utrumque praestat Revelatio.
Quantum autem ad alteram Assertionis partem, quae ex parte subjecti Illuminationem & gratiam Spiritûs requirit, quâ naturalis caecitatis & pravitatis velamen auferatur, adversarios habemus, tum antiquos, Peiagium ejúsque reliquias, ut videre est apud (a)Augustinum, Prosperum, Concilium, Ara•sicanā, Ioannem Gerandum Vossium, & Ioannem Latiam: tum ⟨p. 22⟩etiam novos, Socinianae, videlicet, fàrinae doctores; qui solo Rectae Rationis usu & vi liberi arbitrii, absque speciali Gratiâ facultatem sanante, omnia Evangelii mysteria intelligi, cognosci, credi posse affirmant. Sine Revelatione, inquit(b) Valentinus Smalcius, Homo nec perfectè voluntatem Dei scire potest, nec auxilium ad eam praestandam habere, quod utrumque praestat Revelatio.
- (a)Aug. Epist. 107. Pros. contra Collator. c. 12. et 23. Conc. Arausic. can. 5, 6, 7. Vossius Hist. Pelag. lib. 3. part.