A70927:50
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Et quamvis pauci extiterint ut Protagoras Diagoras, & alii qui Athei dicti sunt, & Deum nullum agnoscerent: illud tamen aut propter deorum Gentilium futilitatem, aut studio novitatis, aut pravo ingenio & meant sceleribus occaecatâ adeóque voto potius quam judicio adserebant. Nempe illurum maximè interfuit ne quis Deus esse qui mundum judicaret: iis etiam subinde novo impetu recurrit, quae prius evanuisse videbatur, Lux insita, & quamvis divinitatis sensum malitia suffoâcrint, illum tamen subinde resuscitant acriores conscientiae morsus, & scelerum caeca atque occulta verbera.
Et quamvis pauci extiterint ut Protagoras Diagoras, & alii qui Athei dicti sunt, & Deum nullum agnoscerent: illud tamen aut propter deorum Gentilium futilitatem, aut studio novitatis, aut pravo ingenio & mente sceleribus occaecatâ adeóque voto potius quam judicio adserebant. Nempe illurum maximè interfuit ne quis Deus esse qui mundum judicaret: iis etiam subinde novo impetu recurrit, quae prius evanuisse videbatur, Lux insita, & quamvis divinitatis sensum malitia suffoâcrint, illum tamen subinde resuscitant acriores conscientiae morsus, & scelerum caeca atque occulta verbera.
Dicimus Secundò, Dari naturalem rerum moralium cognitionem, & inditas esse humanis mentibus communes Justitiae, Temperantiae, & Probitatis notiones quibus & dirigi debeat, & argui conscientia. Quemddmodum enim affectibus Sensitivis suae competunt [Greek or Hebrew]: & facultati Intellectuali [Greek or Hebrew], quorum lumine ad indagandum veritatatem adjuvatur: ita Conscientiis hominum quasi innatae sunt [Greek or Hebrew], seu Rationis moralis & practicae principia, quibus et erga nosmetipsos, et erga proximos, ⟨p. 16⟩et humanam societatem ritè secundùm Sobrietatis et Justitiae normam instituamur. Unde de Gentibus, quae Legem non habuerunt, dicit Apostolus, quòd naturâ, quae Legis sunt faciunt, &, sibiipsis lex sunt, ostendántque opus Legis scriptum in cordibus suis, Rom. II.14, 15.