A70927:63
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At non pertingit omnis ista notitia ad gradum illum quem Christus [Greek or Hebrew], Apostolus [Greek or Hebrew] vocarunt, Joh. XVI.8. 2 Cor. IV.2. Id ut manifestum fiat, notandum est (quod etiam apud omnes pro confesso habetur) mysteria Evangelii in eum finem patefacta suisse, ut nos totos Christo in obsequium subjicerent, adeóque notitiam tum demum Rectam esse, & objecto suo proportionatam, cùm conscientiam purificet, voluntatem in obedientiam flectat, integrum hominem meant & spiritu reddat Christo conformem, talèsque in nobis de Deo, de peccato, rebúsque aeternis conceptus ingeneret, quales in mente Christi vigebant, ut eadem cum illo dicamus, sentiamus, judicemus, 1 Cor. II.16. Cùm itaque certum sit Appetitum Rationalem sequi ultimum dictamen, & spiritual lumen Judicii practici, nisi eò pertingat cognitio nostra ut pietatem ingeneret, manifestum erit lucem Evangelii spriritualem, salvificam, plenam nondum sese mentibus nostris patefecisse.
At non pertingit omnis ista notitia ad gradum illum quem Christus 〈non-Latin alphabet〉, Apostolus 〈non-Latin alphabet〉 vocarunt, Ioh. XVI.8. 2 Cor. IV.2. Id ut manifestum fiat, notandum est (quod etiam apud omnes pro confesso habetur) mysteria Evangelii in eum finem patefacta suisse, ut nos totos Christo in obsequium subjicerent, adeóque notitiam tum demum Rectam esse, & objecto suo proportionatam, cùm conscientiam purificet, voluntatem in obedientiam flectat, integrum hominem mente & spiritu reddat Christo conformem, talèsque in nobis de Deo, de peccato, rebúsque aeternis conceptus ingeneret, quales in mente Christi vigebant, ut eadem cum illo dicamus, sentiamus, judicemus, 1 Cor. II.16. Cùm itaque certum sit Appetitum Rationalem sequi ultimum dictamen, & spirituale lumen Iudicii practici, nisi eò pertingat cognitio nostra ut pietatem ingeneret, manifestum erit lucem Evangelii spriritualem, salvificam, plenam nondum sese mentibus nostris patefecisse.