A70927:51
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dicimus Secundò, Dari naturalem rerum moralium cognitionem, & inditas esse humanis mentibus communes Justitiae, Temperantiae, & Probitatis notiones quibus & dirigi debeat, & argui conscientia. Quemddmodum enim affectibus Sensitivis suae competunt [Greek or Hebrew]: & facultati Intellectuali [Greek or Hebrew], quorum lumine ad indagandum veritatatem adjuvatur: ita Conscientiis hominum quasi innatae sunt [Greek or Hebrew], seu Rationis moralis & practicae principia, quibus et erga nosmetipsos, et erga proximos, ⟨p. 16⟩et humanam societatem ritè secundùm Sobrietatis et Justitiae normam instituamur. Unde de Gentibus, quae Legem non habuerunt, dicit Apostolus, quòd naturâ, quae Legis sunt faciunt, &, sibiipsis lex sunt, ostendántque opus Legis scriptum in cordibus suis, Rom. II.14, 15. 1 Cor. XI.13, 14. Jude. v. 10. Malâ autem fide,1 et Jesuiticâ Calvinum ex hac parte insimulat Bellarminus, quasi istam in nobis cognitionem prorsus extinctam assereret: qui de Bono morali tantùm in ordine ad divinum cultum et salutem consequendam sermonem instituit,2 nec alio respectu legis naturalis vim labefactare voluit.
Dicimus Secundò, Dari naturalem rerum moralium cognitionem, & inditas esse humanis mentibus communes Iustitiae, Temperantiae, & Probitatis notiones quibus & dirigi debeat, & argui conscientia. Quemddmodum enim affectibus Sensitivis suae competunt 〈non-Latin alphabet〉: & facultati Intellectuali 〈non-Latin alphabet〉, quorum lumine ad indagandum veritatatem adjuvatur: ita Conscientiis hominum quasi innatae sunt 〈non-Latin alphabet〉, seu Rationis moralis & practicae principia, quibus et erga nosmetipsos, et erga proximos, ⟨p. 16⟩