A70927:64
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verbo ut expediam, duplex est rerum spiritualium notitia: Intellectualis una, cui sedes in meant; practica, & experimentalis altera, cui sedes in corde, ⟨p. 24⟩de quâ Apostolus, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis (est scilicet cognitio sanctis peculiaris) quae sit illa longitudo, latitudo, profunditas, & sublimitas, & nose charitatem illam Christi omni notitiâ supereminentiorem, Eph. III.18, 19. et alibi [Greek or Hebrew] Vocat. Omnia, inquit, damnum esse duco, propter eminentiam notitae Christi Jesu Domini mei, &c. Phil. III.8, 9, 10. quâ nempe vim Resurrectionis & communionem perpessionum ita apprehendimus, ut morti ejus conformes reddamur. Quis sapiens, inquit Jacobus, & scientiâ praeditus? demonstret ex bona conversatione opera sua, Jacob. III.13. Per hoc scimus, inquit Joannes, nos eum nose; si mandata ejus observamus: Qui dicit novi eum, & mandata ejus non servat, mendax est, 1 Joan. 2, 3, 4.
Verbo ut expediam, duplex est rerum spiritualium notitia: Intellectualis una, cui sedes in mente; practica, & experimentalis altera, cui sedes in corde, ⟨p. 24⟩de quâ Apostolus, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis (est scilicet cognitio sanctis peculiaris) quae sit illa longitudo, latitudo, profunditas, & sublimitas, & nosse charitatem illam Christi omni notitiâ supereminentiorem, Eph. III.18, 19. et alibi 〈non-Latin alphabet〉 Vocat. Omnia, inquit, damnum esse duco, propter eminentiam notitae Christi Iesu Domini mei, &c. Phil. III.8, 9, 10. quâ nempe vim Resurrectionis & communionem perpessionum ita apprehendimus, ut morti ejus conformes reddamur. Quis sapiens, inquit Iacobus, & scientiâ praeditus? demonstret ex bona conversatione opera sua, Iacob. III.13. Per hoc scimus, inquit Ioannes, nos eum nosse; si mandata ejus observamus: Qui dicit novi eum, & mandata ejus non servat, mendax est, 1 Ioan. 2, 3, 4.