Probatur primò ex iis sacrae Scripturae locis, qui soli Spiritui hanc virtutem tribuunt, ut assensum firmum rerúmque Evangelicàrum intellectum ingeneret. Ille est qui dat cor ad intelligendum, & oculos ad videndum, Deut. XXIX.4. Dabo eis Cor, inquit, ut sciant me, Jer. XXIV.7. & XXXI.34. Erunt omnes docti à Deo. Joan VI.45. Pater gloriae det vobis spiritum revelationis & sapientiae in agnitione ipsius, ut illuminatis oculis mentis sciatis, quae sit spes vocationis ipsius, & quae opes gloriae hereditatis ipsius in sanctis, &c. Eph-Quisquis audivit & didicit, venit ad Christū, Joan.1 VI.45. unde vocatur [Greek or Hebrew] Gal. III.2. Quisquis itaque non venit, profectò nec didicit. Ita enim, inquit Augustinus, Deus docet per spiritûs gratiam, ut quod quisque didiceret, non tantù cognoscendo videat, sed etiam volendo appetat, & agendo perficiat. 2Et iterum: Qui credunt, praedicatore, forinsecus insonante, intus à Patre audiunt atque discunt: qui autem non credunt, foris audiunt, intùs non audiunt. Ille est, qui dat nobis mentem ut cognoscamus, 1 Joan. V.20. Qui mentē aperit ad intelligendū, Luc. XXIV.45. Cor etiam ad auscultandum, Act. XVI.24 & ad Jesum pro Domino agnoscendum. 1 Cor. XII.3. unde frequens illa Davidica precatio, quâ rogat ut Deus ipsum doceret, oculos aperiret, intellectum daret, cor dilataret, & in scientiam atque obsequium mandatorum adduceret, Psal. CXIX.18, 26, 27, 33, 73, 125, 144, 166. Neque enim nisi Spiritu Domini possumus, quasi retectâ facie, gloriā Domini intueri. 2 Cor. III.15-18. Deum scire nemo potest nisi Deo docente, 3hoc est, sine Deo non cognoscitur Deus, inquit ⟨p. 27⟩Irenaeus. A Deo diseendum est quid de Deo intelligendum sit, quia non nisi se Authore cognoscitur, inquit Hilarius. Praeclara sunt Concilit Arausicant verba:4 Si quis per maturae vires bonum aliquod quod ad salute pertinet vitae eternaecogitare aut eligere, 5sive salutari, id est, Evangelicae praedicationi consentire posse confirmat, absque Illuminatione & inspiratione Spiritus sacti, qui dat omnibus suavitate in consentiedo & crededo veritati, haeretico fallitur spirits, non intelligens: vocem Dei in Evangelio dicentis, Sine me nihil potestis facere.
Probatur primò ex iis sacrae Scripturae locis, qui soli Spiritui hanc virtutem tribuunt, ut assensum firmum rerúmque Evangelicàrum intellectum ingeneret. Ille est qui dat cor ad intelligendum, & oculos ad videndum, Deut. XXIX.4. Dabo eis Cor, inquit, ut sciant me, Ier. XXIV.7. & XXXI.34. Erunt omnes docti à Deo. Ioan VI.45. Pater gloriae det vobis spiritum revelationis & sapientiae in agnitione ipsius, ut illuminatis oculis mentis sciatis, quae sit spes vocationis ipsius, & quae opes gloriae hereditatis ipsius in sanctis, &c. Eph-Quisquis audivit & didicit, venit ad Christū, Ioan.1 VI.45. unde vocatur 〈non-Latin alphabet〉 Gal. III.2. Quisquis itaque non venit, profectò nec didicit. Ita enim, inquit Augustinus, Deus docet per spiritûs gratiam, ut quod quisque didiceret, non tantù cognoscēdo videat, sed etiam volendo appetat, & agendo perficiat. 2Et iterum: Qui credunt, praedicatore, forinsecus insonante, intus à Patre audiūt atque discunt: qui autem non credunt, foris audiunt, intùs non audiunt. Ille est, qui dat nobis mentem ut cognoscamus, 1 Ioan. V.20. Qui mentē aperit ad intelligendū, Luc. XXIV.45. Cor etiam ad auscultandum, Act. XVI.24 & ad Iesum pro Domino agnoscendum. 1 Cor. XII.3. unde frequens illa Davidica precatio, quâ rogat ut Deus ipsum doceret, oculos aperiret, intellectum daret, cor dilataret, & in scientiam atque obsequium mandatorum adduceret, Psal. CXIX.18, 26, 27, 33, 73, 125, 144, 166. Neque enim nisi Spiritu Domini possumus, quasi retectâ facie, gloriā Domini intueri. 2 Cor. III.15-18. Deum scire nemo potest nisi Deo docente, 3hoc est, sine Deo non cognoscitur Deus, inquit ⟨p. 27⟩
- 1Aug. de gratia Christi, lib. 1. cap. 14.
- 2De praedestia. Sanctorum, c. 8.
- 3Ireneus. lib. 4. cap. 14.
- 4Hillar de Trin. lib. 5.
- 5Concil. Araus. con. 7.