A70927:65
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quamvis enim sensus verborum, & consequentiarum inter se connexio manifesta sit judicio intellectuali, non tamen demonstrativè & plenè praesentatur Evangelica veritas judicio practico sub ratione summae bonitatis, & coelestis dulcedinis, tanquam impervestigabiles divitiae, Bonum omni acceptation dignissimū, 1pretiosū, totum desiderabile, cujus comparatione, quicquid uspiam appeti solet sit stercus & damnum, nisi voluntatem & conscientiam suavi impulsu trahat ad obediendum Christo. Sicut itaque multùm interest inter orbis terrarum notitiam, è tabulis tantùm Geographicis edoctam, & aliam illam quae [Greek or Hebrew], longo rerum usu, & diligenti lustratione ac peragratione itinerum comparatur: ita non minùs est discriminis, inter levem & evanidam illam rerum supernaturalium notitiam, quae solo Rationis discursu acquiritur, & aliam quae gustu ⟨p. 25⟩cordis percipitur, quae tabulis carneis inscribitur, quae auspice & ductore spiritu animis illabitur, quae denique mirâ & ineffabili suavitate interiorem hominem perfundit: Quod enim in cibis gustus, in sacris intellectus, uti loquitur magnus Basilius: unde qui Deum Novisse dicuntur, Rom. I.21. negantur tamen ipsum in notitiâ habuisse, vers. 28. Quamvis enim lux aliqua maneret in meant, in corde tamen errabant [Greek or Hebrew], Heb. III.10. & V.2. unde peccata vocantur [Greek or Hebrew], Heb. IX.7. Praeclarum est istud Aristotelis; [Greek or Hebrew].2 Qualis quisque est secundum animi sui habitum, talis ipsi finis apparet. Quibus itaque corruptus est animi habitus, & in vitia praeceps, fieri non potest ut ipsis donum aliquod supernatural appareat sub conceptu finis ultimi, & summè eligibilis. Posito enim fine, media eliguntur, & deliberatio de iis habetur. Naturaliter quippe quisque in suum finem fertur, est enim simpliciter appetibilis. Consultatio autem & electio ea spectant quae sunt ad finem. Cùm itaque Impii media ad finem supernaturalem non eligant, manifestum est nec ipsum bonum supernaturale sub ratione summi boni & finis simpliciter appetibilis ab ipsis concipi.