3. Qualis est Spiritus Dei, talia sunt, quae ab ipso fluunt, doctrinae mysteria : nempe Spiritus Christi mansuetus est, humilis, pacificus, sanctus, simplex, liber, coelestis, sine fuco, & fraud, à terrenis affectibus consiliísque semotus. Si hujus modi sint quae fidei vestrae ab hominibus credenda proponuntut; si prudentiae carnis, si consiliis commodisque humanis non attemperentur, nec in eum finem de novo cuduntur, ut artibus & astutiis hominum nectendis promovovendísque inserviant. (qualia sunt quae nunc Temporis adversus vocationem, dignitatem, sustentationemque ministrorum & bonarum literarum usum passim apud imperitam plebem blaterant malè feriati.) Si concupiscentiae & libidini viam omnem & effugium obstruant; nullúmque impiis peccandi come atum, aut patrocirsium praestent, (ut solent quae adversùs Legis moralis spiritualem vivendi normam in vulgus spargunt Libertini:) Si Liberrimae Dei Gratiae non adversentur; nec humani ⟨p. 35⟩arbitrii vires in rebus ad salutem pertinen, tibus extrollant; (Qualia sunt, quae de Electione▪ Redemptione, peccato originali, vocatione efficacy, perseverantiâ Sanctorum, & his similibus' post Pelagium & ejus reliquias de novo in Ecclesiis resuscitarunt Neophotiniani, aliíque humanae libertatis patroni.) Si Legibus & Institutis Christi contumeliosa non fuerint, nec Evangelicae praedicationi & Sacramentis injuriam fecerint: (Qualia sunt eorum dogmata qui ista adultis & perfectioribus inutilia, & humiliora esse quam ut iis semper adhaereant fideles, superbo ore depraedicant:) Si Christo salutis, redemptionis, & gloria Domino, & Deo in secula benedicto, gloriam suam non surripiant; (Qualia sunt quae adversus divinam Christi naturam, & sacrificium blasphemo ore vomunt Photinianae pestis socit & haeredes:) denique, si praecones suos humiles reddant, mites, vitâ sanctos, fide sanos, sapientiâ simplices, institutis & moribus coelestes, intra suos sese terminos modest & sobrie continents, à Spiritu Christi proficisci pro certo habeamus.
3. Qualis est Spiritus Dei, talia sunt, quae ab ipso fluunt, doctrinae mysteria : nempe Spiritus Christi mansuetus est, humilis, pacificus, sanctus, simplex, liber, coelestis, sine fuco, & fraude, à terrenis affectibus consiliísque semotus. Si hujus modi sint quae fidei vestrae ab hominibus credenda proponuntut; si prudentiae carnis, si consiliis commodisque humanis non attemperentur, nec in eum finem de novo cuduntur, ut artibus & astutiis hominum nectendis promovovendísque inserviant. (qualia sunt quae nunc Temporis adversus vocationem, dignitatem, sustentationemque ministrorum & bonarum literarum usum passim apud imperitam plebem blaterant malè feriati.) Si concupiscentiae & libidini viam omnem & effugium obstruant; nullúmque impiis peccandi comme atum, aut patrocirsium praestent, (ut solent quae adversùs Legis moralis spiritualem vivendi normam in vulgus spargunt Libertini:) Si Liberrimae Dei Gratiae non adversentur; nec humani ⟨p. 35⟩arbitrii vires in rebus ad salutem pertinen, tibus extrollant; (Qualia sunt, quae de Electione▪ Redemptione, peccato originali, vocatione effi caci, perseverantiâ Sanctorum, & his similibus' post Pelagium & ejus reliquias de novo in Ecclesiis resuscitarunt Neophotiniani, aliíque humanae libertatis patroni.) Si Legibus & Institutis Christi contumeliosa non fuerint, nec Evangelicae praedicationi & Sacramentis injuriam fecerint: (Qualia sunt eorum dogmata qui ista adultis & perfectioribus inutilia, & humiliora esse quam ut iis semper adhaereant fideles, superbo ore depraedicant:) Si Christo salutis, redemptionis, & gloria Domino, & Deo in secula benedicto, gloriam suam non surripiant; (Qualia sunt quae adversus divinam Christi naturam, & sacrificium blasphemo ore vomunt Photinianae pestis socit & haeredes:) denique, si praecones suos humiles reddant, mites, vitâ sanctos, fide sanos, sapientiâ simplices, institutis & moribus coelestes, intra suos sese terminos modeste & sobrie continentes, à Spiritu Christi proficisci pro certo habeamus.