N01899:137
India Christiana. A discourse, delivered unto the Commissioners, for the Propagation of the Gospel among the American Indians : which is accompanied with several instruments relating to the glorious design of propagating our holy religion, in the Eastern as well as the Western, Indies. : An entertainment which they that are waiting for the kingdom of God will receive as good news from a far country. / By Cotton Mather, D.D. and F.R.S.
printed by B. Green, 1721
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Grande atque Grave et nunquam satis lugendum in Eccesiis Reformatis datur Scandalum, quum valde parum et fere nihil in illis agitur, pro propaganda Fide, quae tota sapientiam Spirat, atque Bonitatem omni Exceptione majorem, et per quam Dei Regnum venit in hunc Mundum: a Satana jam ubique regnante Vinculis quam diris Oppressum atque Obsessum. Dum Ecclesia Romana improbo atque insano labore pro Idololatria et Superstitione Antichristi propaganda, Satanaeque imperio stabiliendo, contendat; Hujusque Meritricis Missionarii et Proxenetae, sunt mille Hominum Species, et quos non una vehat Navis: Lenonum Istorum Zelus quam ardens! Molimina quam Indefessa! Itinera quam difficilia! Et quanto cum ardore coronam quae illis verum et pro veritate videtur Martyrium, ambiunt!
Benedictum vero Dei Nostri sit Nomen, quod Animos Illustrium quorumdam Virorum ad amovendum hoc Scandalum inclinaverit, •tque pro devolvendo hoc a nobis Opprobrio Instigaverit. Et hos inter, si sint qui se strenue et praeclare gesserunt, Vos Missionarii Malabarici, quod non ut vester Adulator, sed ut Divinae quae vobis auxiliatur Gratiae Admirator, dico, Superastis omnes.
Missionis Vestrae, Diligentiaeque Fama ab Orientali ad Indiam Usque Occidentalem resonuit; Et quae per Divinam Gratiam in Asu Christianam inter Indus condere Gentem fecistis, in America summiscum Dei laudibus, et velut Aqua frigida sitibundis, Nuncia Bone e Terra longinqua, inter Christianos Americanos audiuntur.
Literis vestris, Humanitate et Christianitate plenis, Invitatus, atque summa Erga vestra pro Ecclesiae dilatatione Incaeptu flagrans Benevolentia, quae fit mea de Insigni Ingentique vestro negotio Sententia, paucis, et qua me decet, Modestia, Explicare velim.
Atque Primo quidem, Ego Primis meis votis hoc desidero, neque quicquam Ego magis quam hoc in votis habeo, aut fervidioribus opto desideriis; ut omnes illi Dei Servi, qui in Evangelisatione mundi Multa ferunt faciuntque, pura Aeterni Evangelii Axiomata toti terrarum orbi Exhiberent, atque Graviora Evangelii, triticumque a palea, et a rebus minutioribus quae inter Bonos Disputari et possunt et solent, bene Purgatam, Gentibus Praedicarent.
Certissimum est, Quod Religio Christana, nil aliud sit, quam Doctrina Deo per Christum vivendi, atque Practica potius quam Theor etica Scientia; cujus Intentio sit, Realem, Solidam, Vividamque animare Pietatem, atque homines in peccatis mortuos, ad piam, sobriam, justamque Vitam evocare.
Certissimum est, Quod in Religione Christiana, quae Pietatis est revera Doctrina, sint Practici quidam Articuli, in quibus Omnes Dei Filii uniuntur, et in hac Unione, qui serio ac sincere coalescunt, sunt inter Dei Filios Numerandi.
Certissimum est, Quod paucis hisce Practicoe Pietatis Articulis prius oblatis ac probe ⟨p. 67⟩Receptis, Mens jam Sanata rectius, ac plenius de rebus illis Minutionibus, de quibus inter Bonos non fine mala multa miraque lite disputatur, Judicabit. Amor enim Dei est Illuminatio Mentis, et qui Controversias movent, hos Practicae Pietatis Articulos defendendi Zelum, utrinque profitentur.
Hoc igitur, a vobis unice ac obnixe Peto, Quod Gentibus inter quos in Opere Dei abundatis, Hos primae Magnitudinis Articulos, in quibus Verus Christianismus primo consistit, primo Proponatis,
Imprimis, DEUS ille Unus, qui in Tribus Personis, nempe Patre ac Filio ac Spiritu Sancta subsistit, Mundumque in principio Creavit, est pro Deo nostro amplectendus atque adorandus; Praecipuus hic debet esse Vitae nostrae Scopus, huic soli in Omnibus Obtempetare; Omniaque quae hujus Lumen in Anima nost•a Lucens pro peccatis contra illum Condemnaverit, summa cum Animae cura evitate.
Deinde; CHRISTUS ille, quiest AEternus Dei Filius, in Beatissimo nostro JESU Incarnatus, est Redemptor Noster, Unicus; qui pro nobis moriens sobtulit gratissimum Divinae Justitiae ⟨p. 68⟩Sacrificium, cui Fides Nostra innixa nos Deo reddit Reconciliatos; et sub Hujus Institutione qui in coelos jam Receptus in Dei Throno Regnat, Mirabilem et Inenerrabilem faelicitatem Animae nostrae Immortalis, cui Conpus in Resurrectione gloria indutum, reunion fruetur, in Die quo Mundum Judicaturus, ad nos redierit, Expectare debemus.
Deinde; CHRISTUS ille, quiest AEternus Dei Filius, in Beatissimo nostro JESU Incarnatus, est Redemptor Noster, Unicus; qui pro nobis moriens sobtulit gratissimum Divinae Justitiae ⟨p. 68⟩Sacrificium, cui Fides Nostra innixa nos Deo reddit Reconciliatos; et sub Hujus Institutione qui in coelos jam Receptus in Dei Throno Regnat, Mirabilem et Inenerrabilem faelicitatem Animae nostrae Immortalis, cui Conpus in Resurrectione gloria indutum, reunione fruetur, in Die quo Mundum Judicaturus, ad nos redierit, Expectare debemus.
Denique; Amore Dei Christique quum simus repleti, Oportet nos et Preximos ex Intimo Corde amare; Aureamque illam Regulam Quaecunque Volueritis ut vobis Hominesfaciant, ita et vos eis faciatis, perpetuo observare.
Hic est ille Purus Christianismus, qui cum fuerit per Dei Tubas Gentibus absque fraud ac fuco praedicatur, Deum habebunt Praedicatores absque dubio propitium; Erit cum illis Manus Domini, Multique credent, et ad Eum Convertentur.
Hic est ille Purus Christianismus, qui cum fuerit per Dei Tubas Gentibus absque fraude ac fuco praedicatur, Deum habebunt Praedicatores absque dubio propitium; Erit cum illis Manus Domini, Multique credent, et ad Eum Convertentur.
Ast Manus Domini, quid aliud sit, quam ille Spiritus Dei, sinc cujus ope, frustra laborant qui Dei Domum aedificare velint?
Summo sane cum Animi Tremore, nec sine humillima Demissione, Hoc vobis Innuere, ⟨p. 69⟩vel saltem quasi cum Susurro Infinuare vellem. Censent hoc insigniter Docti, et omni E•uditione Peritissimi Politissimique Viri et ab omni Fanaticismo prorsus Immunes; Religionis Reformationem ac Propagationem, fore per Extraordinariae Spiritus Frophetici Dona rursus concessa, quibus ille Dei Spiritus Primitivam Ecclesiam Irrigavit et Religionem Christianam in mundo propagavit et confirmavit.
Sanctissimus Dei Spiritus hac methodo ab ipsis mundi primordiis usus est; ut lucem illam quae populum ejus in terris peregrinantem ad caelestem duceret Sanctorum Requiem, communicaret. Angelos Bonos, qui Aeterni Spiritus in hac re Aptissima paratissimaque semper fuerunt Instrumenta, in filios Hominum ex alto immittere illi Visum est: Hominesquae Deo Grati sic ab Angelis Occupati, et Inspirati, facti sunt illius Nuncii ac Praecones, per quos voluntatem suam et Voce et Scripto Humano Generi revelavit. Variae atque Mirandae Angelorum Operations in his Dei Ministris fuerint; omnia ver• ⟨p. 70⟩haec agit Unus ille et idem Spiritus, qui prout ipse voluerit singulit distribuit.
Sanctissimus Dei Spiritus hac methodo ab ipsis mundi primordiis usus est; ut lucem illam quae populum ejus in terris peregrinantem ad caelestem duceret Sanctorum Requiem, communicaret. Angelos Bonos, qui Aeterni Spiritus in hac re Aptissima paratissimaque semper fuerunt Instrumenta, in filios Hominum ex alto immittere illi Visum est: Hominesquae Deo Grati sic ab Angelis Occupati, et Inspirati, facti sunt illius Nuncii ac Praecones, per quos voluntatem suam et Voce et Scripto Humano Generi revelavit. Variae atque Mirandae Angelorum Operationes in his Dei Ministris fuerint; omnia ver• ⟨p. 70⟩haec agit Unus ille et idem Spiritus, qui prout ipse voluerit singulit distribuit.