Fateer sane, Dona Spiritus Sancti Extraordinaria, in minori pretio esse habenda, quam illa Gratia Vivifica, per quam Omnes in libro Vitae Conscripti sunt ordinario Sanctificati, Deoque suo Vivunt. Libentissime Fateor, Animam amore Dei et Christi et Proximi Sanctificatam, Spiritus Sancti Donis Extraordinariis omnibus esse omnino Anteferendam. Lubentissime Fateor, Extraordinaria Spiritus Sancti Dona hominibus collata, per Pietatis ⟨p. 73⟩Regules esse Examinanda, et si Operationes, quae videntur Miraculosae, ad quidquam contra Pietatem ducant, has esse inter Principis Tenebrarum, see in lucis Angelum transformantis Technas, prorsus rejiciendas. Concedo etiam et semper censeo, Monito Franckiano nil quicquam salubrius unquam fuisse Inculcatum; Minus two Extraordinaria Dona affectari, quippe quae ingens periculum illis, qui firmas altasque in Humilitate Radices non Egerint, (Quis autem Istud de se spondeat?) creare, per accidens quidem possint.
Fateer sane, Dona Spiritus Sancti Extraordinaria, in minori pretio esse habenda, quam illa Gratia Vivifica, per quam Omnes in libro Vitae Conscripti sunt ordinario Sanctificati, Deoque suo Vivunt. Libentissime Fateor, Animam amore Dei et Christi et Proximi Sanctificatam, Spiritus Sancti Donis Extraordinariis omnibus esse omnino Anteferendam. Lubentissime Fateor, Extraordinaria Spiritus Sancti Dona hominibus collata, per Pietatis ⟨p. 73⟩Regules esse Examinanda, et si Operationes, quae videntur Miraculosae, ad quidquam contra Pietatem ducant, has esse inter Principis Tenebrarum, se in lucis Angelum transformantis Technas, prorsus rejiciendas. Concedo etiam et semper censeo, Monito Franckiano nil quicquam salubrius unquam fuisse Inculcatum; Minus tu•o Extraordinaria Dona affectari, quippe quae ingens periculum illis, qui firmas altasque in Humilitate Radices non Egerint, (Quis autem Istud de se spondeat?) creare, per accidens quidem possint.