MANDATVM DEcimum de Concupiscentia.
pp. 41–4215 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
MANDATVM DEcimum de Concupiscentia.
X. Ne concupiscito domum proximi tui, ne concupiscito uxorem proximi tui, aut servum eius, aut ancillā eius, aut bovem eius, aut asinum eius, denique quicquid est proximi tui.
X. Ne concupiscito domum proximi tui, ne concupiscito vxorem proximi tui, aut servum eius, aut ancillā eius, aut bovem eius, aut asinum eius, denique quicquid est proximi tui.
Expositio.
[Concupiscito.] Concupiscere est intus cogitare & appetere aliquid mali contra proximum: etsi nullus ad agendum voluntatis consensus accesserit. ⟨image 44⟩Ratio prima. Ipsi philosophy avaritiam cordis, & legum civilium latores, mali propositum cum aperta deliberatione conjunctum arguunt: cupiditates verò quae hîc prohibentur abditae magis & occultae sunt, quia nonsuerunt Paulo, legis doctori notae. 2. Nisi concupiscentia praecedens consensum hîc prohibetur, in mandatis erit magna confusio. Matth. 5.28.
[Concupiscito.] Concupiscere est intus cogitare & appetere aliquid mali contra proximum: etsi nullus ad agendum voluntatis consensus accesserit. ⟨image 44⟩Ratio prima. Ipsi philosophi avaritiam cordis, & legum civilium latores, mali propositum cum aperta deliberatione conjunctum arguunt: cupiditates verò quae hîc prohibentur abditae magis & occultae sunt, quia nonsuerunt Paulo, legis doctori notae. 2. Nisi concupiscentia praecedens consensum hîc prohibetur, in mandatis erit magna confusio.