5 Veteres vel non norânt, vel si no•ûnt incertè loquuntur de distinctis sedibus inferni: & proinde aliquoties Limbum illum Patrum qui pars inferorum esse dicitur, oppugnant; & aliquoties sed dubitanter asserunt. August. ep. 99. non utique sinus Abrahae, id est, secretae cuiusdam qutetis habitatio, aliqua pars inferorum credenda est. Et lib. 1. de Peccatorum remissione. c. 28. Non est ullus vlli locus medius ut possit esse nisi cum Diabolo, qui non est cum Christo. De Genesi ad literam l. 12. c. 33. quanquam illud me nondum invemsse confiteor, inferos appellatos ubi justorum animae requiescunt & Abraham & ille pauper—nec apud inferos esse dicti sunt—nondum inveni & adhuc quaero. Nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse scripturam duntaxat Canonicam—Et ideo quomodo Abraham apud inferos cred•mus esse nō video. Et in Psal. 85. For tasse apud inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impij qui plurimùm peccârunt. Etenim apud inferos utrùm in locis quibusdam fuisset jam. Abraham, non satis possumus definire. Et, ergo inter ista duo fortasse infer•• —. Tertul. Sinum Abrahae, in quo vult justorum ⟨p. 65⟩animas detineri usque ad ultimum judicium; distinguit ab inferis. Contra Marc. l. 4. c. 52. Aliud(inquit) inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae Sinus. Et, eam regionem sinum dico Abrahae, et si non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consumm•tio rerum, resurrectionem omnium, plenitudine mercedis expungat. Hîc etiam opinionem de Limbo patrum Marcioni ascribit. Marcion, inquit, aliorsum cogit, scilicet, ut utramque mercedem creatoris, sive torments, sive refrigerij apud inferos, determinet •is positam qui legi & prophetis obedi•rint, Christi verò & Dei sui caelestem definiat sinum & portam. Et de anima c. 7. Quid est illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis—, ad quod & Christus moriendo descendit, PVTO ad animas Patriarcharum. Aug. ep. 99. Et de illo quidem primo homine, patre generis human•, quòd eum ibidem soluerit, Ecclesia ferè tota cō sentit: quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecunque hoc traditum sit, etiamsi canoniearum scripturarum hinc expressa non proferatur authoritas. Julianus Toletanus. l. 2. Prognost. c 4. Haec ergo fortasse duo fuerunt inferna, quorum in uno requieverunt animae sanctorum, in altero torquentur animae impiorum. Bede in Psal. 85.
5 Veteres vel non norânt, vel si no•ûnt incertè loquuntur de distinctis sedibus inferni: & proinde aliquoties Limbum illum Patrum qui pars inferorum esse dicitur, oppugnant; & aliquoties sed dubitanter asserunt. August. ep. 99. non vtique sinus Abrahae, id est, secretae cuiusdam qutetis habitatio, aliqua pars inferorum credenda est. Et lib. 1. de Peccatorum remissione. c. 28. Non est vllus vlli locus medius vt possit esse nisi cum Diabolo, qui non est cum Christo. De Genesi ad literam l. 12. c. 33. quanquam illud me nondum invemsse confiteor, inferos appellatos vbi iustorum animae requiescunt & Abraham & ille pauper—nec apud inferos esse dicti sunt—nondum inveni & adhuc quaero. Nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse scripturam duntaxat Canonicam—Et ideo quomodo Abraham apud inferos cred•mus esse nō video. Et in Psal. 85. For tasse apud inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impij qui plurimùm peccârunt. Etenim apud inferos vtrùm in locis quibusdam fuisset iam. Abraham, non satis possumus definire. Et, ergo inter ista duo fortasse infer•• —. Tertul. Sinum Abrahae, in quo vult iustorum ⟨p. 65⟩animas detineri vsque ad vltimum iudicium; distinguit ab inferis. Contra Marc. l. 4. c. 52. Aliud(inquit) inferi, vt puto, aliud quoque Abrahae Sinus. Et, eam regionem sinum dico Abrahae, et si non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus iustorum, donec consumm•tio rerum, resurrectionem omnium, plenitudine mercedis expungat. Hîc etiam opinionem de Limbo patrum Marcioni ascribit. Marcion, inquit, aliorsum cogit, scilicet, vt vtramque mercedem creatoris, siue torments, siue refrigerij apud inferos, determinet •is positam qui legi & prophetis obedi•rint, Christi verò & Dei sui caelestem definiat sinum & portam. Et de anima c. 7. Quid est illud quod ad inferna transfertur post diuortium corporis—, ad quod & Christus moriendo descendit, PVTO ad animas Patriarcharum. Aug. ep. 99. Et de illo quidem primo homine, patre generis human•, quòd eum ibidem soluerit, Ecclesia ferè tota cō sentit: quod eam non inaniter credidisse credendum est, vndecunque hoc traditum sit, etiamsi canoniearum scripturarum hinc expressa non proferatur authoritas. Iulianus Toletanus. l. 2. Prognost. c 4. Haec ergo fortasse duo fuerunt inferna, quorum in vno requieuerunt animae sanctorum, in altero torquentur animae impiorum. Beda in