2 MERITVM apud veteres non est condignitas boni operis ad mercedem, sed est ipsum bonum opus Deo placens, & gratum non ex se, vel dignitate suâ, sed dignatione divinâ, vel gratuitâ acceptatione per Christum. Et ita nominatur bonum opus, ut ad bene agendum magis incitaremur. Hoc fatetur Bellarm. lib. 2. de gratia & libero arbitrio, c. 12. Et Meriti nomen sic accipiendum esse, inde apparet, quod omnia gratiae in solidum tribuunt veteres. Bernard. Serm. 61. in Cant. Meritum meum miseratio Domini. Et meritum propriè acceptum, opponunt gratiae. Idem Serm. 67. in Cant. Non est quò gratia intret, ubi meritum occupavit. Et Serm. 68. Sufficit ad meritum, scire quod non sufficiat meritum. Ergo opera gratiae, merita sunt per metaphoram, non propriè, quia sunt dona Dei; ut vita aeterna est merces, non propriè, sed per metaphoram. In hanc sententiam Bernard. Serm 1. de Annunt. docet, merita reverâ non mereri. Neque (inquit) talia sunt hominum merita, ut propter ea vita aeterna debeatur ex jure; aut Deus aliquam inturiam faceret, nisi eam donaret. Nam ut taceam quod merita omnia omninò dei dona sunt, & ita homo magis propter ipsa Deo debitor est, quàm Deus homini: quid sunt merita omnia ad tantam gloriam? Et distributio praemiorum gratia est, non merces meriti. quia (inquit) Fulgen tius ad Mon. lib. 1. cap. 10. Gratia etiam ipsa ideo non imusi• dicitur, quia non solùm donis suis Deus dona sua reddit, & quia etiam ibi tantum gratia divinae retributionis exuberat, ut incomparabiliter & inefficabiliter omne meritum, quamvis bonae & ex Deo datae, voluntatis atque operationis excedat. Radulphus Ardens in Dominica 18. post Trin. Quoniam (inquit) per unam gratiam pervenimus ad aliam, merita dicuntur & impropriè. ⟨p. 108⟩Teste enim Augustin. Solam gratian suā in nobis coronat deu•. Ru•sus in homil. in Dom. Septuagesimae. Nemo deum putet quasi ex conventione astrictum ad reddendum promissum. Sicut enim Deu• est liber ad promittendum, ita est liber ad reddendum, praesertim quum tam merita quàm pramia sint gratia sua. Nihil enim aliu• quàm gratiam suam, coronat in nobis Deus; qu• si vellet in nobis agere districtè, non justificaretur in conspectu •ius omni• vivens. Unde Apostolus qui plus omnibus laboravit, dicit: existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur. Ergo haec conventio, nihil est aliud, quàm voluntaria promissio.
2 MERITVM apud veteres non est condignitas boni operis ad mercedem, sed est ipsum bonum opus Deo placens, & gratum non ex se, vel dignitate suâ, sed dignatione diuinâ, vel gratuitâ acceptatione per Christum. Et ita nominatur bonum opus, vt ad bene agendum magis incitaremur. Hoc fatetur Bellarm. lib. 2. de gratia & libero arbitrio, c. 12. Et Meriti nomen sic accipiendum esse, inde apparet, quod omnia gratiae in solidum tribuunt veteres. Bernard. Serm. 61. in Cant. Meritum meum miseratio Domini. Et meritum propriè acceptum, opponunt gratiae. Idem Serm. 67. in Cant. Non est quò gratia intret, vbi meritum occupauit. Et Serm. 68. Sufficit ad meritum, scire quod non sufficiat meritum. Ergo opera gratiae, merita sunt per metaphoram, non propriè, quia sunt dona Dei; vt vita aeterna est merces, non propriè, sed per metaphoram. In hanc sententiam Bernard. Serm 1. de Annunt. docet, merita reverâ non mereri. Neque (inquit) talia sunt hominum merita, vt propter ea vita aeterna debeatur ex iure; aut Deus aliquam inturiam faceret, nisi eam donaret. Nam vt taceam quod merita omnia omninò dei dona sunt, & ita homo magis propter ipsa Deo debitor est, quàm Deus homini: quid sunt merita omnia ad tantam gloriam? Et distributio praemiorum gratia est, non merces meriti. quia (inquit) Fulgen tius ad Mon. lib. 1. cap. 10. Gratia etiam ipsa ideo non imusi• dicitur, quia non solùm donis suis Deus dona sua reddit, & quia etiam ibi tantum gratia diuinae retributionis exuberat, vt incomparabiliter & inefficabiliter omne meritum, quamvis bonae & ex Deo datae, voluntatis atque operationis excedat. Radulphus Ardens in Dominica 18. post Trin. Quoniam (inquit) per vnam gratiam pervenimus ad aliam, merita dicuntur & impropriè. ⟨p. 108⟩Teste enim Augustin. Solam gratiā suā in nobis coronat deu•. Ru•sus in homil. in Dom. Septuagesimae. Nemo deum putet quasi ex conventione astrictum ad reddendum promissum. Sicut enim Deu• est liber ad promittendum, ita est liber ad reddendum, praesertim quum tam merita quàm pramia sint gratia sua. Nihil enim aliu• quàm gratiam suam, coronat in nobis Deus; qu• si vellet in nobis agere districtè, non iustificaretur in conspectu •ius omni• vivens. Vnde Apostolus qui plus omnibus laborauit, dicit: existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur. Ergo haec conventio, nihil est aliud, quàm voluntaria promissio.