ad Severum, Sed etsi potuerimus maedata cius per ipsius opem facere, necesse habemus sic quoque inutilitatem nostram fateri, quia imputare nobis non possumus debitā seruitutem, si tantùm praecepta facimus. Marcus Heremita de lege Spirituali. Quicunque regenerationis lavacro dignati sumus, bona opera non propter retributionem facimus, sed propter custodiam concessae nobis puritatis & munditiae. Et paulò antè. Regnum coelorum non est merces operum, sed gratia Domini, fidelibus seruis praeparata. Greg. moral. lib. 9. cap 14. & lib. 21. c. 15. Omnis humana justitia, iniustitia esse deprehenditur, si divinitus districtè judicetur. Et lib. 5. cap. 7. Ipsa justitia nostra ad examen divinae justitiae deducta, iniustitia est; & sordet in districtsone judicis, quod in aestimatione fulget operantis. Et lib. 9. cap. 14. Ad vitam non exmeritis, sed ex venia convalesco. Et cap. 28. Notandum verò, quòd vir sanctus non ait; Fulserint mundissimae manus meae, sed velut mundissimae manus meae; quia quousque paenâ corruptionis adstringimur, quanlibet rectis operibus insudemus, veram munditiem nequaquā apprehendimus. Et in Ezech. hom. 7. sub finem. Non in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allegatione confidamus. Et in Psal. 1. paenit. Non de meis meritis confidens ut me saluum facias supplico, sed de sola misericordiâ tuâ praesumens impetrare quod non de meritis meis spero. Euseb. Emissenus. Licet corporis & animae laboribus desudemus, totis licèt obedientiae viribus exerceamur, nihil tamen condignum merito, pro celestibus bonis compensare valchimus. Bernard. Ser. 1•. de Annunt. Aeternam vitam nullis potes meritis promereri, nisi gratis detur & illa—: neque talia sunt hominum merita, ut vita aeterna eis debeatur ex jure. Et Serm. in Cant. 23. Sufficit mihi ad omnem justitiam solum habere propitium cui solely peccavi: ⟨p. 105⟩omne quod mihi ipse non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Non peccare Dei justitia est, hominis justitia, indulgentia Dei. Anselmus comment. in Rom. c. 12. Quia omnes sub peccato conclusi sunt, non jam meritis hominum, sed misericordiâ Dei salus humana consistit. Et in Meditationibus. Terret me, vita mea. Namque diligenter discussa, apparet mihi aut peccatum, aut sterilitas, tota vita mea.
ad Seuerum, Sed etsi potuerimus maedata cius per ipsius opem facere, necesse habemus sic quoque inutilitatem nostram fateri, quia imputare nobis non possumus debitā seruitutem, si tantùm praecepta facimus. Marcus Heremita de lege Spirituali. Quicunque regenerationis lauacro dignati sumus, bona opera non propter retributionem facimus, sed propter custodiam concessae nobis puritatis & munditiae. Et paulò antè. Regnum coelorum non est merces operum, sed gratia Domini, fidelibus seruis praeparata. Greg. moral. lib. 9. cap 14. & lib. 21. c. 15. Omnis humana iustitia, iniustitia esse deprehenditur, si diuinitus districtè iudicetur. Et lib. 5. cap. 7. Ipsa iustitia nostra ad examen diuinae iustitiae deducta, iniustitia est; & sordet in districtsone iudicis, quod in aestimatione fulget operantis. Et lib. 9. cap. 14. Ad vitam non exmeritis, sed ex venia convalesco. Et cap. 28. Notandum verò, quòd vir sanctus non ait; Fulserint mundissimae manus meae, sed velut mundissimae manus meae; quia quousque paenâ corruptionis adstringimur, quālibet rectis operibus insudemus, veram munditiem nequaquā apprehendimus. Et in Ezech. hom. 7. sub finem. Non in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allegatione confidamus. Et in Psal. 1. paenit. Non de meis meritis confidens vt me saluum facias supplico, sed de sola misericordiâ tuâ praesumens impetrare quod non de meritis meis spero. Euseb. Emissenus. Licet corporis & animae laboribus desudemus, totis licèt obedientiae viribus exerceamur, nihil tamen condignum merito, pro celestibus bonis compensare valchimus. Bernard. Ser. 1•. de Annunt. Aeternam vitam nullis potes meritis promereri, nisi gratis detur & illa—: neque talia sunt hominum merita, vt vita aeterna eis debeatur ex iure. Et Serm. in Cant. 23. Sufficit mihi ad omnem iustitiam solum habere propitium cui soli peccaui: ⟨p. 105⟩omne quod mihi ipse non imputare decreverit, sic est quasi non fuerit. Non peccare Dei iustitia est, hominis iustitia, indulgentia Dei. Anselmus comment. in Rom. c. 12. Quia omnes sub peccato conclusi sunt, non iam meritis hominum, sed misericordiâ Dei salus humana consistit. Et in Meditationibus. Terret me, vita mea. Namque diligenter discussa, apparet mihi aut peccatum, aut sterilitas, tota vita mea.