3 Paschale jeiunium fuit obseruatum liberè quoad obligationem conscientiae, sine mandati vel imperij necessitate, usque ad annum 400. Sive spectemus initium & spatium temporis, sive genera ciborum. Ambros. de Elia & jeiunio c. 22. ad jeiunium voluntarium invitans, ait, Suscipite jugum Christi—. non alligat ceruicem vinculis; sed mentem gratia copulat: non necessitate constringit, sed voluntatem boni operis dirigit. Aug. contra Faustum Manichaeum. lib. 30. cap. 5. Christiani non haeretici, sed Catholici, edomandi corporis causâ, propter animam ab irrationalibus motibus ampliùs humiliandam, non quòd illa esse immunda credant, non solùm à carnibus, verùm à quibusdam etiam terrae fructibus abstinent▪ vel semper sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus, sicut per Quadragesimam ferè omnes, quantò magis quisque vel minùs, seu voluerit, seu potuerit. Ubi autem dicit Ser. 62. de Tempore, peccatum esse non jeiunare in Quadragesima, non hoc intelligendum propter latam legem; sed propter neglectā paenitentiam quae solebat in hoc Jeiunio renovari. Theodoretus in epit. divin. decret. Ecclesia [nec vini nec esus carnium] participationē prohibet. Et ideo alij quidem permissis à lege bonis & voluptatibus securè fr•untur: alij vero ab ijs abstinent: nullus autem qui sapit & rectè sentit, con demnat eum qui comedit. Nā & abstinentia & esus participatio sunt in mentis potestate. August. de moribus Ecclesiae. lib. 1. c. 33. ait, abstinentias institutas, & mensas, charitatis lege & ratione: neque quenquā coactū ut hoc vel illo cibo & potu non uteretur, sed fuisse liberū, ut quisque valetudinis rationē habetet. Prosp. de vita contempl. l. 2. c. ult. sicut abstinere vel jeiunare debemus, ut non nos ne •itati jeiunandi subdamus, ne jam nō devoti, sed inuiti rē voluntaria faciamus. Primas. in Ro. c. 14. De jeiunio lex nō est posita, sed quomodo potest unusquisque & v•lt. Spiridion liberè ⟨p. 122⟩carnibus in quadragesima vescebatur. Sozom. l. 1. c. 11. Mom tanus primus leges jeiuniorum praescripsit. Euseb. l. 5. cap. 16. Telesphorus an. 130. jeiunum quadragesimae Clericis praecaepit. Carcombertus rex Britanniae hoc Jeiunium indixit Anglia an. 641. Sigebert. in Chron. Florentius Monachus Wigorniensis in Chron. ad ann. 640. ait. Hic [Ercombertus] primus Regum Anglorum in toto regno suo, idola relinqui, ac destrui, simul & jeiunium 40. dierum obseruari praecepit.
3 Paschale ieiunium fuit obseruatum liberè quoad obligationem conscientiae, sine mandati vel imperij necessitate, vsque ad annum 400. Siue spectemus initium & spatium temporis, siue genera ciborum. Ambros. de Elia & ieiunio c. 22. ad ieiunium voluntarium invitans, ait, Suscipite iugum Christi—. non alligat ceruicem vinculis; sed mentem gratia copulat: non necessitate constringit, sed voluntatem boni operis dirigit. Aug. contra Faustum Manichaeum. lib. 30. cap. 5. Christiani non haeretici, sed Catholici, edomandi corporis causâ, propter animam ab irrationalibus motibus ampliùs humiliandam, non quòd illa esse immunda credant, non solùm à carnibus, verùm à quibusdam etiam terrae fructibus abstinent▪ vel semper sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus, sicut per Quadragesimam ferè omnes, quantò magis quisque vel minùs, seu voluerit, seu potuerit. Vbi autem dicit Ser. 62. de Tempore, peccatum esse non ieiunare in Quadragesima, non hoc intelligendum propter latam legem; sed propter neglectā paenitentiam quae solebat in hoc Ieiunio renouari. Theodoretus in epit. diuin. decret. Ecclesia [nec vini nec esus carnium] participationē prohibet. Et ideo alij quidem permissis à lege bonis & voluptatibus securè fr•untur: alij vero ab ijs abstinent: nullus autem qui sapit & rectè sentit, cō demnat eum qui comedit. Nā & abstinentia & esus participatio sunt in mentis potestate. August. de moribus Ecclesiae. lib. 1. c. 33. ait, abstinentias institutas, & mensas, charitatis lege & ratione: neque quenquā coactū vt hoc vel illo cibo & potu non vteretur, sed fuisse liberū, vt quisque valetudinis rationē habetet. Prosp. de vita contēpl. l. 2. c. vlt. sicut abstinere vel ieiunare debemus, vt nō nos ne •itati ieiunādi subdamus, ne iam nō deuoti, sed inuiti rē volūtaria faciamus. Primas. in Ro. c. 14. De ieiunio lex nō est posita, sed quomodo potest vnusquisque & v•lt. Spiridion liberè ⟨p. 122⟩carnibus in quadragesima vescebatur. Sozom. l. 1. c. 11. Mō tanus primus leges ieiuniorum praescripsit. Euseb. l. 5. cap. 16. Telesphorus ann. 130. ieiunum quadragesimae Clericis praecaepit. Carcombertus rex Britanniae hoc Ieiunium indixit Angli• ann. 641. Sigebert. in Chron. Florentius Monachus Wigorniensis in Chron. ad ann. 640. ait. Hic [Ercombertus] primus Regum Anglorum in toto regno suo, idola relinqui, ac destrui, simul & ieiunium 40. dierum obseruari praecepit.