Opus operatum.
pp. 127–1294 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Opus operatum.
1 Sacramenta conferre gratiam ex opere operato, id est, ipsam Ministri actionem, vel elementum ex se, & per se, & ⟨p. 128⟩virtute corporally, activè, efficienter, & immediatè conferre gratiam, non fuit notum in Ecclesia per annos. 1200. Sed est inuentum scholasticorum à Concilio Tridentino approbatum.
1 Sacramenta conferre gratiam ex opere operato, id est, ipsam Ministri actionem, vel elementum ex se, & per se, & ⟨p. 128⟩virtute corporali, actiuè, efficienter, & immediatè conferre gratiam, non fuit notum in Ecclesia per annos. 1200. Sed est inuentum scholasticorum à Concilio Tridentino approbatum.
2 Patres dicunt sacramenta conferre gratiam, non propriè; ut sectio est à serra propriè, sed symbolicè, vel ratione sacramentali; ratione significationis, & annexae promissionis: quia dum ijs ut gratiae Symbolis rectè utimur, dat immediatè gratiam Deus. Hieronymus in Isaiae. 4. Homo tantùm aquam tribuit, Deus autem Spiritum sanctum: quo sordes abluuntur & sanguinis peccata purgantur. August. lib. 15. de Trinit. c. 26. Quomodo ergo Deus non est qui dat Spiritum Sanctum? Imò quantus Deus est qui dat Deum? Neque enim aliquis discipu lorum eius dedit Spiritum sanctum. Orabant quippe ut veniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morē in suis praepositis etiam nunc seruat Ecclesia. Et in Quaestion. super Levitic. lib. 3. quaest. 84. Moses [sanctificabat] visibilibus Sacramentis p•• ministerium suum: Dominus autem inuisibili gratiâ per Spiritum Sanctum, ubi est totus fructus visibilium Sacramentorum. Nam sine illa sanctificatione invisibilis gratiae, visibilia Sacramenta quid prosunt? Et paulò pòst, Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse, atque profuisse sine visibilibus Sacramentis—: visibilem verò sanctificationem, quae fieret per visibilia sacramenta, sine istâ inuisibili posse adesse, non posse prodesse. Author qq. de Veteri & Novo Testam quaest. 59. Qui baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritualis: nec donum coeleste poterit consequi, qui se per aquam non per fidem immutari credat. Aqua enim cernitur, sed qui non videtur Spiritus operatur, ut fides in eo sit. Paschasius de corpore & sanguine Domini. c. 35. Et si Sacramentum gratiae det Deus etiam per malos, ipsam verò gratiam non nisi per seipsum, in quo est remissio peccatorum. Consentiunt etiam Scholastici. Bonaventura. 4. dist. 1. quaest. 3. Non aliquo modo dicendum est, quòd gratia contineatur in ipsis sacramentis essentiaiter, tanquam aqua in Uase, vel medecina in pixide, imò hoc intelligere est erroneum. Sed dicuntur continere gratiam quia ipsam significant. Et quia nisi ibi sit defectus ex parte suscipientis, in ips gratia semper confertur, ita intelligendo, quòd gratia sit in anima