Intentio Ministri.
pp. 129–1302 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Intentio Ministri.
1 Opin•o, qua dicitur baptismum non esse sine mentali, & actually intentione baptizantis, non fuit nota Innocentio, teste Angelo in Summa, ubi ait, non esse necessarium ad verū Baptismum, ut Baptizans gerat in mente facere, quod facit Ecclesia. Chrysost. hom. in Joann. 85. Sacerdos, & linguam, & manus praebet. Nichol. Papa, ad Consulta Bulgarorum, ait. A quodam Judaeo, nescitis utrum Christiano, an Pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis. Hi profectò si in nomine sancta Trinitatis baptizati sunt, rebaptizari non debent. Catharinus tract. de Intent. Minist. Sacram. Non alia intentio Ministri requiritur, nisi ut intendat exteriùs facere, quod facit Ecclesia, quamvis ipse neque credat esse Ecclesiam, ⟨p. 130⟩neque ullum baptismi spiritualem effectum. Fuit autem inuentum Scholasticorum, qui non possunt articulos fidei condere: & hâc semel opinion admissâ, quaerendum à Pontificijs quē admodum, vitabitur idololatria in sacrificio Missae: quia n• mo potest esse certus de intentione consecrantis in Missa.
1 Opin•o, qua dicitur baptismum non esse sine mētali, & actuali intentione baptizantis, non fuit nota Innocentio, teste Angelo in Summa, vbi ait, non esse necessarium ad verū Baptismum, vt Baptizans gerat in mente facere, quod facit Ecclesia. Chrysost. hom. in Ioann. 85. Sacerdos, & linguam, & manus praebet. Nichol. Papa, ad Consulta Bulgarorum, ait. A quodam Iudaeo, nescitis vtrum Christiano, an Pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis. Hi profectò si in nomine sancta Trinitatis baptizati sunt, rebaptizari non debent. Catharinus tract. de Intent. Minist. Sacram. Non alia intentio Ministri requiritur, nisi vt intendat exteriùs facere, quod facit Ecclesia, quamvis ipse neque credat esse Ecclesiam, ⟨p. 130⟩neque vllum baptismi spiritualem effectum. Fuit autem inuentum Scholasticorum, qui non possunt articulos fidei condere: & hâc semel opinione admissâ, quaerendum à Pontificijs quē admodum, vitabitur idololatria in sacrificio Missae: quia n mo potest esse certus de intentione consecrantis in Missa.