2 Unctio apud veteres fiebat, morbo primùm inuadente, & in ijs membris quae maximè dolore afficiebantur. Surdo mutoque oleum infusum ori, & vertici capitis, Greg. Turonensis historiae Franc. l. 6. c. 7. Et peste laboranti, brachium oleo sancto illitum, Fortunatus in vita S. Germ•ni. Sed neque unctio primò •uit adhibita, ad gratiam spiritualem conferendam. Victor Antiochenus ad cap. 6. Marci. Oleum quod in sancta unctione adhibetur, & Dei mis•ricordiam, & morbi sanationem, & cordis illuminationem denotat. Dici tamen potest orationem h•c omnia efficere, oleum autem eorum omnium quae fiunt, externum tantùm symbolum esse. Theophylact. Oleum ad labores utile, & lu•t• fomentum, & hilaritatis effectium, significatque misericordiam Dei, & gratiam spiritus, per quam à lab•re liberamur, & lucem, & gaudium, hilaritatemque spiritualem accipimus, in Marc. 6. Ita hodie ferè non fit, datur enim non ad curationem, sed ad viaticum morientium.
2 Vnctio apud veteres fiebat, morbo primùm inuadente, & in ijs membris quae maximè dolore afficiebantur. Surdo mutoque oleum infusum ori, & vertici capitis, Greg. Turonensis historiae Franc. l. 6. c. 7. Et peste laboranti, brachium oleo sancto illitum, Fortunatus in vita S. Germ•ni. Sed neque vnctio primò •uit adhibita, ad gratiam spiritualem conferendam. Victor Antiochenus ad cap. 6. Marci. Oleum quod in sancta vnctione adhibetur, & Dei mis•ricordiam, & morbi sanationem, & cordis illuminationem denotat. Dici tamen potest orationem h•c omnia efficere, oleum autem eorum omnium quae fiunt, externum tantùm symbolum esse. Theophylact. Oleum ad labores vtile, & lu•t• fomentum, & hilaritatis effectium, significatque misericordiam Dei, & gratiam spiritus, per quam à lab•re liberamur, & lucem, & gaudium, hilaritatemque spiritualem accipimus, in Marc. 6. Ita hodie ferè non fit, datur enim non ad curationem, sed ad viaticum morientium.